Hittudományi Folyóirat 15. (1904)

Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum

A VISITATIO LIMINUM. 709 Neque ingredientes Religionem ratam suam portionem acci- pere aut religioni applicare. 21°. Statutum quoque est ut de rebus Templorum et religionis per seculares iudices sex, tres Catholicos, tres hereticos iudicium celebretur, quorum sententiae qui acquies- cere noluerit, insurgat in eum universus populus, et trucidet crudeliter, bonis, in Fiscum redactis. 22'°. Concessum hereticis Praedicantibus ut ipsi inter suos iudicent de causis matrimonialibus, qui faciunt divortia inter Conjuges; imo dissolvunt matrimonia, et quovis eorum conventu, trecenta quadringenta paria coniugatorum separant; vir aliam, feminae alium ducit maritum, masculae proles apud virum, feminae manent apud uxorem. 23°. Heretici invalida contrabunt matrimonia: Ut enim taceatur de ministris Ecclesiae legitimis, matrimonium contrahunt cum conditione, et dissolubiliter ad tempus, ita ut possint dissolvi certis de causis matrimonia iam consum- mata, etiam prolibus inde subsecutis, quae tamen Catholici rata habere coguntur. 24°. Palatinus Regni Ungariae vi eripuit et pro se usurpavit Quartas, proventus Capituli Posoniensis. Archi- episcopus institit vicibus iteratis apud Maiestatem Cae- saream pro restitutione, quae hucusque non est secuta; videns ergo Archiepiscopus se iustitiam a Caesarea Maiestate habere non posse, intendit gladio spirituali bona Ecclesiarum tueri, et Palatinum incurrisse censuras, excomunicationem Bullae Coenae Dni et Concilii Tridentini, aliorumque Sacrorum Canonum denuntiare. Denique in tota Germania atque adeo in hoc Regno Ungariae ante Comitia anni 1647 licitum erat Dynastis, Baronibus, Nobilibus habere qualem vellent in suis pagis et oppidis religionem, atque ex illis amovere ad libitum hereticos Praedicantes, eorumque loco Catholicos substituere. Unde conversio plebis universae intra paucos annos, sperabatur infallibiliter omnibus fere Baronibus iam Catholicis existentibus. Nunc haec potestas ipsis ablata est, cogunturque etiam in propria residentia ac suis templis haereticos pati, ad libitum rusticorum. Quam cladem omni-

Next

/
Oldalképek
Tartalom