Hittudományi Folyóirat 4. (1893)
Dr. Kiss János: Nehány szó az intentiók kezeléséről
789 Praeterea cum experientia docuerit, mala, quae deplorantur, ex eo potissimum originem viresque ducere, quod in quo- rundam privatorum manus maior missarum numerus congeritur quam iusta necessitas exigit, ideo iidem Emmi Patres, inhaerentes dispositionibus a Romanis Pontificibus, ac praesertim ab Urbano VIII. et Innócentio XIII. in const. Cum saepe contingat, alias datis, sub gravi obedientiae praecepto decernunt ac mandant, ut in posterum omnes et singuli ubique locorum beneficiati et administratores piarum causarum aut utcumque ad missarum onera implenda obligati, sive ecclesiastici sive laici, in fine cuiuslibet anni missarum onera, quae reliqua sunt, et quibus nondum satisfecerint, propriis Ordinariis tradant iuxta modum ab iis definiendum. Ordinarii autem acceptas missarum intentiones cum adnexo stipendio primum distribuent inter sacerdotes sibi subiectos, quos eis indigere noverint: alias deinde aut S. Sedi, aut aliis Ordinariis committent, aut etiam, si velint, sacerdotibus aliarum dioeceseon, dummodo sibi noti sint, omnique extcepione maiores, et legitima documenta edant inter praefixum congruum tempus, quibus de exacta earundem satisfactione constet. Denique, revocatis quibuscumque induitis et privilegiis usque nunc concessis, quae praesentis decreti dispositionibus utcumque adversentur, S. Congregatio curae et officio singulorum Ordinariorum committit, ut praesens decretum omnibus ecclesiasticis suae iurisdictioni subiectis, aliisque quorum ex praescriptis interest, notum sollicite faciant, ne quis in posterum ignorantiam allegare, aut ab huius decreti observantia se excusare quomodolibet possit: et insuper, ut sive in sacra Visitatione sive extra sedulo vigilent, ne abusus hac in re iterum inolescant. Facta autem die his omnibus relatione SSmo D. N. Leoni PP.XIII. per infrascriptum S. Coagregationis Praefectum,Sanctitas Sua hoc Emmorum Patrum decretum ratum habuit, confirmavit atque edi mandavit, contrariis quibuscumque minime obstantibus. Datum Romae, die 25. Maii 1893. Aloysius Card. E. pus Sabinensis Praefectus. L. Salvati Secretarius.