Folia Canonica 7. (2004)

STUDIES - Szabolcs Anzelm Szuromi: Patristic Texts in the Collectio Canonum Anselmi Lucensis (Recension 'a') and their Correspondence with the Decretum Gratiani

PATRISTIC TEXTS IN THE COLLECTIO CANONUM ANSELM! LUCENSIS 91 aliquin debueratis de hoc mundo exire. Non enim possunt homines in hoc mundo viventes, nisi cum talibus vivere: nec eos possunt lucrifacere Christo, si eorum colloquium convictumque vitaverint. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedens: Non est opus, inquit, sanis medicus, sed male habentibus. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores. Et ideo sequitur Apostolus, et adiungit: Nunc autem scripsi vobis non commisceri. Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum huiusmodi nec quidem cibum sumere. Quo enim mihi de his qui foris sunt indicare? Nonne de his qui intus sunt vos indicatis? De his autem qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum a vobis ipsis. Quibus verbis satis ostendit non temere aut quomodolibet, sed per iudicium auferendos esse malos ab Ecclesiae communione: ut si per iudicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos quisque evitando, ab Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur, vinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis sunt in Scripturis sanctis exempla proposita, velut in messe, ut palea sufferatur usque ad ultimum ventilabrum; velut intra illa retia, ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem, quae futura est in littore, id est, in fine saeculi, aequo animo tolerentur. Non enim contrarium est huic loco id quod alio loco dicit Apostolus: Tu quis es qui iudicas alienum servum? Suo domino stat, aut cadit. Noluit enim hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato iudicio sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. Alioquin illud cur dixit: Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, et cetera; nisi quia eam nominationem intelligi voluit quae fit in quemquam, cum sententia ordine iudiciario atque integritate profertur? Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimine nominantur. Non ergo illi, quos monemus agere paenitentiam, quaerant sibi comites ad supplicium; nec gaudeant quia plures inveniunt [sibi similes. Nam]. **Non enim propterea minus ardebunt, quia cum multis ardebunt. [Non est enim hoc sanitatiscertum consilium, sed malevolentiae vanum solatum.] An forte attendunt multos etiam in ipsis honoribus ecclesiasticis praepositorum et ministrorum non congruenter vivere sermonibus et Sacramentis, quae per eos populis ministrantur? O miseros homines, qui hos intuendo Christum obliviscuntur! qui et tanto ante praedixit, ut legi Dei potius obtemperetur, quam imitandi videantur illi, qui ea quae dicunt non faciunt; et traditorem suum tolerans usque in finem, etiam ad evangelizandum cum ceteris misit. [Tam sunt autem isti absurdi et praeposteri et miseri, qui praepositorum suorum malos mores imitari eligunt, quam per eos praedicata Domini praecepta servare; quam si quisquam viator remandendum sibi esse existimet in itinere, cum viderit miliaria lapidea litteris plena viam docere, et non ambulare. Cur enim non potius, si pervenire desiderat, tales comites intuetur et consequitur, qui et viam bene demonstrant, et in ea perseveranter atque alacriter ambulant? Quod si isti desint, vel potius minus appareant, nam deesse non possunt: non enim sic quaerunt homines caritate studiosa quod praedicent ad imitationem quomodo quaerunt iniquitate suspiciosa quod murmurent ad deceptionem, partim non inveniendo bonos, dum ipsi mali sunt; partim timendo invenire, dum mali esse semper volunt.] Sed tamen

Next

/
Oldalképek
Tartalom