Folia Canonica 7. (2004)

STUDIES - Szabolcs Anzelm Szuromi: Patristic Texts in the Collectio Canonum Anselmi Lucensis (Recension 'a') and their Correspondence with the Decretum Gratiani

92 SZABOLCS ANZELM SZUROMI concedamus non apparere nunc homines dignos imitatione. Quisquis hoc putas, mente Dominum intuere [qui homo factus est, ut hominem vivere doceret. Si habitat Christus in interiore homine per fidem in corde tuo,] recordarisque illud quod lohannes ait: Qui dicit se in Christo manere, debet quemadmodum ille ambulavit, et ipse ambulare-, [ita nec tibi deerit quem sequaris, et cum te alius viderit, de bonorum inopia conqueri desinet. Si enim non nosti quid sit recte vivere, divina praecepta cognosce. Fortassis enim multi recte vivunt; sed propterea tibi nullus recte vivere videtur, quoniam quid sit recte vivere ignoras. Si autem nosti, age quod nosti; ut et tu quod quaeris habeas, et aliis quod imitenturostendas. Christum animo attende, attende Apostolos, quorum novissimus est ille qui dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.] Attende animo tot martyrum millia. Cur enim te atalitia eorum conviviis turpibus cele­brate delectat, et eorum vitam sequi honestis moribus non delectat?45 (6) Ans. 5. 1 (Cyprianus, De catholicae eccl. un.j [episcopatus unus est, cuius a singulis in solidum pars tenetur.] ecclesia una est quae in multitudinem latius incremento fecunditatis extenditur, quomodo solis multi radii sed lumen unum, et rami arboris multi sed robur unum tenaci radice fundatum, et cum de fonte uno riui plurimi defluunt, numerositas licet diffusa uideatur exundantis copiae largitate, unitas tamen seruatur in origine, auelle ra­dium solis a corpore, diuisionem lucis unitas non capit: ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit: a fonte praecide riuum, precisus arescit, sic et ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit: unum tamen lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur, ramos suos in uniuersam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter riuos latius pandit: unum tamen caput est et origo una et una mater fecunditatis successibus copiosa: [illius fetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu eius animamur.] Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta est et pudica, unam domum nouit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit. (...)46 47 (7) Ans. 5. 3 ('Augustinus, De baptismo/7 [Quibus] omnibus consideratis puto me non temere dicere alios ita esse in domo dei, ut et ipsi [etiam] sint eadem domus dei quae dicitur aedificari super petram, quae unica columba appellatur, quae sponsa pulchra sine macula et ruga et hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum, quae domus etiam claues accepit ac potestatem soluendi et ligandi. Hanc domum si quis corripientem corrigientemque contempserit, sit tibi, inquit, tamquam ethnicus et publicanus. De hac domo dicitur: domine, di/exi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae, et: qui habitare facit unanimes in domo, et: iucundatus sum in bis qui dixerunt mihi: in domum domini ibimus, et: beati qui 45 Obras completas de San Agustin 26 (Biblioteca de Auctores Cristianos 461), Madrid 1985, 194-198. 46 Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, 3/1, 214. 47 Attributed to St. Jerome in Anselm’s Collection.

Next

/
Oldalképek
Tartalom