Folia Canonica 7. (2004)

STUDIES - Szabolcs Anzelm Szuromi: Patristic Texts in the Collectio Canonum Anselmi Lucensis (Recension 'a') and their Correspondence with the Decretum Gratiani

90 SZABOLCS ANZELM SZUROMI postulans cibus unde olim Christi uestimenta suscepi. Neque uero tanta uastitas liquentis elementi et interiacens longitudo terrarum me a pretiosae margaritae potuit inquisitione prohibere. Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Profligato a subole mala patrimonio apud uos solos incorrupta patrum seruatur hereditas. Ibi caespite terrae fecundo dominici seminis puritatem centeno fructu refert, hic obruta sulcis frumenta [in] lolium auenasque degenerant. Nunc in occidente sol iustitiae oritur, in oriente autem lucifer ille qui ceciderat super sidera posuit thronum suum. Fos estis lux mundi, uos sal terrae, uos uasa aurea et argenta; hic testacea uasa [uel lignea] uirgam ferream et aeternum operiuntur incendium. Quamquam igitur tui me terreat magnitudo, tamen inuitat humanitas. A sacerdote uictima salutem, a pastore praesidium ouis flagito. Facessat inuidia Romani culminis recedat ambitio: cum successore Piscatoris et discipulo crucis loquor. Ego nullum primum nisi Christum sequens beatudini tuae, id est cathedrae Petri, communione consocior. Super illam petram aedificatam ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est. Si quis in Noe arca non fuerit, periet regnante diluuio. Et quia pro facinoribus meis ad eam solitudinem conmigraui quae Syriam iuncto barbariae fine determinat, nec possum sanctum Domini tot interiacentibus spatiis a sanctimonia tua semper expetere, ideo hic collegas tuos Aegyptios confessores sequor et sub oneriis nauibus parua nauicula delitesco. Non noui Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinám. Quicumque tecum non colligit spargit, hoc est, qui Christi non est, antichristi est.44 (4) Ans. 3. 67 (Augustinus, Sermo 351 [De poenitentiae],) [Nemo arbitretur, fratres, propterea se consilium salutiferae huius paenitentiae debere contemnere, quia multos forte advertit et novit ad Sacramenta altaris accedere, quorum talia crimina non ignorat.] Multi enim corriguntur, Petrus: multi tolerantur, ut ludas: multi nesciuntur, donec veniat Dominus, qui illuminet abscondita tenebrarum, [et manifestes cogitationes cordis. Nam plerique propterea nolunt alios accusare, dum se per illos cupiunt excusare.] Plerique autem boni Christiani propterea tacent, et sufferunt aliorum peccata quae noverunt, quia documentis saepe deseruntur, et ea quae ipsi sciunt, iudicibus ecclesiasticis probare non possunt. Quamvis enim vera sint quaedam; non tamen iudici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos vero a communione prohibere quemquam non possumus (quamvis haec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis), nisi aut sponte confessum, aut in aliquo sive saeculari, sive ecclesiastico iudicio nominatum atque convictum. Quis enim sibi utrumque audeat assumere, ut cuiquam ipse sit et accusator et iudex? Cuiusmodi regulam etiam Paulus apostolus in eadem ad Corinthios Epistola breviter insinuisse intellegitur, cum quibusdam talibus commemoratis criminibus, ecclesiastici iudicii formam ad omnia similia ex quibusdam daret, Ait enim: Scripsi vobis in epistola non commisceri fornicariis: non utique fornicariis huius mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idolis servientibus; 44San Jeronimo, Epistolario I (Biblioteca de Autores Cristianos 530), Madrid 1993, 125-127.

Next

/
Oldalképek
Tartalom