Folia Canonica 3. (2000)

HONORARY DOCTORATE - Péter Erdő: Lavdatio Reverendissimi Patris Urbani Navarrete SI

Folia Canonica 3 (2000) 9-11. PÉTER ERDŐ LAVDATIO Reverendissimi Patris Domini Professoris Urbani Navarrete si occasione tituli doctoris honoris causa Universitatis Catholicae de Petro Pázmány nominatae die 2 mensis Maii anni 2000 conferendi Octogesima adveniens memoria nativitatis Urbani Navarrete, illustrissimi iuris canonici professoris, quam disciplinae huius cultores per orbem proxime universaliter celebrabunt, etiam nostrae Universitati Catholicae de Petro Pázmá­ny nominatae occasionem tribuit viri tam doctrinae, quam vitae meritis coru­scantis, quantum in nobis est, singulariter honorandi. Cum autem gradum honorum supremum, quo solent studiorum universitates dignissimos quosque decorare doctorum, Reverendissimo Patri Urbano Navarrete in hac sessione sollemni conferre nos posse gaudemus, verendum etiam fortasse nobis est, ne tanti viri merita enumerare conantes officio huic nostro deesse in aliqua parte videamur. Liceat igitur tam scripta eius - quae sunt et numero universorum amplissima, et pondere gravissima singulorum - summatim tantum recensere per campos, quam vitam ac gesta ipsius compendiosa quadam brevitate percurrere. 1. Ralph Waldo Emerson de Goethe scribens sapienter monet in generis humani historia eximia ingenia semper exsurgere, quorum maxime scripta laudentur, multo tamen sit maior eorum humanitatis radiatione praestantia. - Natus est Urbanus Navarrete in vico Camarena regionis Turdetanae in Aragónia die vicesimo quinto mensis Maii anni 1920. Piis ortus parentibus atque in fide catholica elevatus, cum in medio belli civilis ardore in Christianos arma infide­lium verterentur, ille die vicesimo mensis Iunii anni 1937 Societatem Iesu ingressus armis fidei pro Christo militare decrevit. Duobus noviciatus annis elapsis primum Veruelae studiis humanisticis incubuit, tum inter annos 1943 et 1946 Barcinone philosophiae ediscendae navavit operam, gradum ibi licentiae consecutus. Postquam iuniores Societatis sodales litteras humaniores Veruelae per triennium docuerat, anno 1953 Burgi etiam in SS. theologia licentiatum obtinuit. Inde Romam missus ad ius canonicum in Pontificia Universitate Gregoriana addiscendum, absoluto studiorum curriculo, gradu tandem doctoris ornatus est.

Next

/
Oldalképek
Tartalom