Folia Canonica 3. (2000)

HONORARY DOCTORATE - Péter Erdő: Lavdatio Reverendissimi Patris Urbani Navarrete SI

10 PÉTER ERDŐ 2. Ab anno academico 1958/59 professor factus eius in qua studuerat facultatis, ius canonicum plus quam triginta annos continuo docebat. Anno 1990 emeritus est, sed paulo post ad institutionem universitariam revocatus, nonnullos annos iterum impendit docendo. Decanus facultatis suae electus est ter, atque ab anno 1980 etiam munere Rectoris magnifici Pontificiae Univer­sitatis Gregorianae per sexennium functus est, in quo officio Carolo Mariae Martini successit. 3. Cum vero doctrina atque industria Patris Navarrete nec Sedem Apostoli- cam latere potuisset, consultor arcessitus est complurium Curiae Romanae dicasteriorum, quae sunt verbi gratia Congregatio pro Doctrina Fidei, Congre­gatio pro Cultu Divino et pro Disciplina Sacramentorum, Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae et Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum Fovendam. Quod autem ad ius canonicum promovendum attinet, peculiaris est mentio facienda Commissionis «Codici iuris canonici» Recognoscendo, cuius ille ab anno 1976 consultor effectus, multum in Codicis Latini anno 1983 promulgati ordine textuque constituendo laboravit. Observationes eius maximi fortasse momenti respiciebant gravissimas matrimonii quaestiones, quas ille in operibus suis scientificis praecipue suscepit exponendas atque solvendas. 4. Studia canonistica Patris Navarrete maximam partem in sacramento­rum disciplina versantur, cuius ipse in Universitate Gregoriana cathedram obtinuit. Qua in re praeter sacramenta initiationis et reconciliationis, de quibus multa conscripsit, maxime eminet doctrina eius de iure matrimonii universo, cuius quidem nulla fere pars est, quam cursu magisterii sui non illustraverit sive praelectionibus habitis, sive studiis editis, sive dissertatio­nibus ex more moderatis. Capita quaestionum matrimonialium praecipua ab ipso tractata sunt haec:- consensus naturaliter sufficiens, sed iuridice inefficax, quo inita matrimonia docuit ab Ecclesia posse in radice sanari;- privilegium fidei «Petrinum» nuncupatum, cuius termini ineptia demonstrata ostendit matrimonia non sacramentalia in favorem fidei ordinarie in Ecclesia posse dissolvi;- indissolubilitas matrimonii sacramentalis et consummati, quam ille notionibus fundamentalibus elucidatis strenue efficaciterque defendit;- consensus matrimonialis natura pacticia, in qua exponenda iuris Romani doctrinam hodiernam etiam rationibus canonisticis congruam est secutus;- inseparabilitas conceptuum contractus et sacramenti, adeo post Concilium Vaticanum II agitata, cuius principii fundamentalis varios diversosque tracta­vit aspectus;- consummatio matrimonii et impedimentum impotentiae, in quibus definiendis et enodandis doctrina eius praesertim fertur insignis;

Next

/
Oldalképek
Tartalom