Balmes Jakab: A protestantismus és katholicismus vonatkozással az europai polgárisodásra. II. kötet - 29. évfolyam (Pest, Emich Gusztáv Magyar Akad. Nyomdász, 1866)

Ötvenhetedik fejezet

254 magasabb fokra emelte, a tisztelés és becsülés uj indokait és a keresztény felebaráti szeretet másnemű kötelékeit hozta volna tyrannice regeret, alias ab ipsa posset dcj oni. Est tamen observandum, ut Ule vere, et manifeste tyrannice agat ; concurrantque aliae conditiones ad honestatem belli positae. Lege divum Thomam 1. de regimine Principum, cap. 6. Dico tertio : Bellum Reipublicae contra Regem neutro modo tyran­num, est proprissime seditio, et intrinsece malum. Est certa et inde constat : quia deèst tunc et causa justa, et potestas. Ex quo etiam e contrario constat, bellum principis contra Rempublicam sibi subditam, ex parte potes­tatis posse esse justum, si adsint aliae conditiones ; si vero desint, injustum omnino esse. Bcllarmiuus. De Romano Pont. (L í b. V., cap. VII.) Tertia Ratio. Non licet Christianis tolerare Regem infidelem, aut liereticum, si ille conetur pertrahere subditos ad suam haeresim, vel infidelitatem ; at judi" care, an Rex pertrahat ad haeresim, nec ne, pertinet ad Pontificem, cui est comissa cura religionis: ergo Pontificis est judicare, Rogem esse deponen­dum vel non deponendum. Probatur hujus argumenti propostio ex capite 17. Deuter, ubi prohi­betur populus eligere Regem qui non sit de fratribus suis, id est, non ju- daeum, ne videlicet pertrahat Judaeos ad idololatriam, ergo etiam Christiani prohibentur eligere Regem non Christianum. Nam illud praeceptum morale est, et naturali aequitate nititur. Rursum ejusdem periculi et damni eli­gere non Christianum , et nőn deponere non Christianum ut notum est : ergo tenentur Christiani non pati super se Regem non Christianum, si ille conetur avertere populum a fide. Adde autem istam conditionem, propter eos Principes infideles, qui habuerunt dominium supra populum suum, ante­quam populus converteretur ad fidem. Si enim tales Principes non conen- tnr fideles a fide avertere, non existimo posse eos privari suo dominio. Quanquam contrarium sentit B. Thomas in 3. 2, quaest. 10, Art. 10. At si iidem Principes conentur populum a fide avertere, omnium consensu pos­sunt et debent privari suo dominio. Quodsi Christiani olim non deposuerunt Neronem et Diocletianum, et Julianum Apostatam, et Valentem Arianum, ct similes, id fuit quia deerant vires temporales Christianis. Nam quod alioqui jure potuissent id facere, patet ex Apostolo 1. Corinth. 6, ubi jubet constitui novos judices a Christianis temporalium causarum, ne cogerentur Christiani causam dicere coiam judice Christi persecutore. Sicut enim novi judices constitui potuerunt, ita et novi Principes et Reges propter eandem causam, si vires adfuissent. Praeterea tolerare Regem haereticum, vel infidelem conantem pertra­here homines ad Suam sectam, est exponere religionem evidentissimo

Next

/
Oldalképek
Tartalom