Balmes Jakab: A protestantismus és katholicismus vonatkozással az europai polgárisodásra. II. kötet - 29. évfolyam (Pest, Emich Gusztáv Magyar Akad. Nyomdász, 1866)

Ötvenhetedik fejezet

251 fölvilágosítani, s szívét íiemesbiteni törekedvén, mivel jól tudta, hogy mihelyt e célt elérte, a társadalom természetszerűleg biztos alicujus auxilio multitudo expellit tyrannum, illa potestate excepta tyran- nidem arripiat, et timens pati ab alio quod ipse in alium facit, graviori servitute opprimat. Sic enim in tyrannide solet contingere, ut posterior gravior fiat quam praecedens, dum praecedentia gravamina non deserit, et ipse ex sui cordis malitia nova excogitat : unde Syracusis quondam Diony­sii mortem omnibus desiderantibus, anus quaedam ut incolumis et sibi superstes esset, continue orabat : quod ut tyrannus cognovit, cur hoc fa­ceret interrogavit. Tum illa, puella, inquit, existens cum gravem tyrannum haberemus, mortem ejus cupiebam, quo interfecto aliquantulum durior suc­cessit ; ejus quoque dominationem finiri magnum existimabam, tertium, te impuniorem habere coepimus rectorem ; itaque si tu fueris absumptus, de­terior in locum tuum succedet. Etsi sit intolerabilis excessus tyrannidis, quibusdam visum fuit, ut ad fortium vivorum virtutem pertineat tyrannum interimere, seque pro liberatione multitudinis exponere periculis mortis : cujus rei exemplum etiam in veteri Testamento habetur. Nam Aod qui­dam Eglon regem Moab, qui gravi servitute populum Dei premebat, sica infixa in ejus femore interemit, et factus est populi judex. Sed hoc Apo- stolicae doctrinae non congruit. Docet enim nos Petrus , non bonis tantum et modestis, verum etiam discolis Dominis reverenter subditos esse. 2. Petr. 2. Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustineat quis tristitias patiens injuste : unde cum multi Komani Imperatores fidem Christi persequerentur tyrannice, magnaque multitudo tam nobilium, quam populi esset ad fidem conversa, non resistendo, sed mortem patienter et armati sustinentes pro Christo laudantur, ut in sacra Thebaeorum legione mani­feste apparet ; magisque Aod iudicandus et hostem interemisse, quam populi rectorem, licet tyrannum ; unde et in veteri Testamento occisi fuere hi qui occiderunt Joas regem Juda, quamvis a cultu Dei recedentem, eorum- que filiis reservatis secundum legis praeceptum. Esset autem hoc multitu­dini periculum et ejus rectoribus, si privata praesumptione aliqui tentarent praesidentium necem etiam tyrannorum. Plerumque enim hujusmodi peri­culis magis exponunt se,mali quam boni. Malis autem solet esse grave dominium non minus regum quam tyrannorum, quia secundum sententiam Salomonis : Dissipat impios rex sapiens. Magis igitur ex hujus praesum­ptione immineret periculum multitudini de amissione regis, quam remedium de subtactione tyranni. Videtur autem magis contra tyrannorum saevi­tiam non privata praesumptione aliquorum, sed auctoritate publica proce­dendum. Primo quidem, si ad jus multitudinis alicujus pertineat sibi pro­videre de rege, non injuste ab eadem rex institutus potest destitui, vel refraenari ejus potestas, si potestate regia tyrannice abutatur. Nec pu­tanda est talis multitudo infideliter agere tyrannum destituens, etiamsi eidem in perpetuo se ante subjecerat : quia hoc ipse meruit in multitudi­nis regimine se non fideliter gerens, ut exigit regis officium, quod et

Next

/
Oldalképek
Tartalom