Circulares litterae dioecesanae anno 1949.

XII.

XII. Nr. 4091. Instructio de ministro missae. Sacra Congregatio de disciplina sacra­mentorum die 1. Oct. anni labentis pu­blicavit Instructionem de apostolicis in­duitis I. oratorii domestici cum suis exten­sionibus ; II. altaris portatilis ; III. litandi Missam sine ministro et IV. asservandae Ssmae Eucharistiae in privatis sacellis. (AAS. XXXX1. pag. 493—511.) Instructionem hanc Ssmus D. N. Pius Papa XII. die 6. Sept. anni curr. appro­bare et Apostolica auctoritate munire dignatus est . . . atque mandavit, ut In­structio haec in A. A. S. commentario officiali ederetur, ab omnibus sacerdoti­bus et fidelibus latini ritus sedulo et religiose servanda. 1 Instructionis III. partem de usu obli­gatorio ministri in celebratione Missae sacrificii in sequentibus per extensum publico: 1. „ ... Ob huius tam augusti Mysterii dignitatem, volumus atque urgemus — quod ceteroquin semper praecepit Mater Ecclesia — ut nullus sacerdos ad altare accedat, nisi adsit minister, qui ei in­serviat eique respondeat, ad normam canonis DCCCXIII.“ Re enim vera canone 813 C. I. C. prohibetur sacerdos Missam litare sine ministro, qui eidem inserviat et respondeat. Minister designat fidelium conventum iuxta illud Divi Thomae (Sum. Theol. p. III q. 83 a. 5 ad 12) „(minister) gerit personam totius populi catholici“: id quoque evincitur ab antiquissimo Eccle­siae more iuxta quem presbyter sacra Mysteria gerebat cum assistentia diaco­norum et aliorum ministrorum et omnis populus respondebat. Missa celebrata a solo presbytero cum unico ministrante est posterioris temporis. Id patet etiam ab universali et concordi doctrina litur- gistarum et moralistarum. Ceterum nonnullae Missae partes (ora­tiones, „confiteor", „orate fratres“ cum responsione „suscipiat“ ac versiculi non pauci etc.) numero plurali exprimuntur ad ostendendam praesentiam alicuius ministri sacerdoti assistentis. Praeterea maxime convenit ut sacerdos in celebra­tione habeat cooperationem seu suffra­gium unius deservientis, qui ipsum ad- iuvet ad quosdam ritus explendos et casu repentinae corporis offensionis ei succu- rat ac quid sit agendum provideat. Consuetudo celebrandi Missam sine ministro, immo nemine praesente, ortum duxisse videtur in monasteriis. 2. Lex utendi ministro in Missa per­paucas tantummodo patitur exceptiones, quae ab A. A. rei liturgicae et moralis peritis uno consilio reducuntur ad se­quentes casus: a) si viaticum ministrari debeat in­firmo et minister desit; b) si urgeat praeceptum audiendi Missam, ut populus eidem satisfacere possit; c) tempore pestilentiae, quando haud facile invenitur qui tale ministerium expleat et secus sacerdos debeat per notabile tempus $e abstinere a cele­brando ; d) si minister e loco abscedat tem­pore celebrationis, etiam citra consecra­tionem et offertorium: quo casu reve­rentia sancto Sacrificio debita prosecutio­nem exigit etiam illo absente. Extra hos casus, pro quibus habetur unanimis auctorum consensus, huic legi derogatur dumtaxat per apostolicum in­dultum, praesertim in locis missionum. 3. Est tamen prae oculis habendum: inter carentiam ministri et usum alicuius minus .idonei inservientis, alteram hypo- thesim praeferri debere, dummodo mi­12

Next

/
Oldalképek
Tartalom