Circulares litterae dioecesanae anno 1941. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

Imminente novello anno Archiprae- sul salutat Clerum. CIRCULARES DIOECESANAE. 1. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Venerabilis Fratres! Dum nostris tempestatibus terra marique immo vel in ipso etiam aere omnia permiscentur et humana quaeque incerta, mutabilia, infelicia sunt, cuius quidem rei causas novimus, consequentias pertimescimus: nobis adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem nostram,1 quia in universali hac mortalium incertitudine, mutabilitate, infelicitate solus Deus, qui neque decipitur, neque quemquam decipit, certus et immutabilis et beatus est, Cui assi- milantur et iusti homines christiani, qui Deo nituntur, sive in Ecclesia vitam agant, sive in re publica, sive demum in societate domestica. Non enim contristabit iustos, quidquid eis acciderit2: humiles sunt, hoc volunt; pauperes sunt, paupertate delectantur, itaque beati dicendi sunt. Cum igitur imminente iam novello anno maiorum more Venerabili Clero fidelique populo Nobis commissis fausta quaeque ominamur et pro temporali eorum et aeterna beati- tudine pias Deo preces porrigimus, humanissima vota paterno corde admittimus admissaque grato animo reddimus: propositum Nostrum novello quoque anno immutabile perseverabit, ut videlicet in vita nostra ecclesiastica Christum imitemur Eiusque praeceptis obtemperemus; in vita vero civili sive privata, sive domestica, sive publica Sancti Stephani Protoregis et Apostoli nostri vestigia premamus. Non enim sufficit Christi praecepta Sanctique Regis docu­menta veluti tuba canere, sed oportet, ut vitam nostram tum privatam : personalem et do­mesticam, tum publicam: nationalem et internationalem, secundum eadem instituamus. Istis namque praeceptis et documentis facile arduas resolvemus quaestiones, quae nostra aetate tam acriter agitantur hominumque mentes occupant sive de religione agatur, sive de civium vita privata personali et domestica, sive de problematibus socialibus et oeconomicis, sive demum de rerum publicarum negotiis internis et exterioribus politico-nationalibus et internationa- libus, cum praedicta praecepta et documenta in ipsa aeterna veritate, iustitia et caritate radices habeant. Estote igitur, Venerabiles Fratres, etiam hocce novello anno strenui Collaboratores Nostri, ut eadem praecepta et documenta, Dei opitulante gratia, in vitam civium atque fidelium intro­ducere valeamus. Strigonii, die 31. Decembris anni 1940. i Ps. LXXII, 28. s Prov. XII, 21.

Next

/
Oldalképek
Tartalom