Circulares litterae dioecesanae anno 1939. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

X.

autem attinet ad hierarchical^ Cassoviensis, Rosnaviensis et Mukačevensis dioecesium ordinationem, decernimus ut cathedrales Ecclesiae Cassoviensis et Rosnaviensis, ad provinciam ecclesiasticam Agriensem iam pertinentes, et in praesenti Nohis ac Sedi Apostolicae immediate subiectae, eidem eccle­siasticae provinciae denuo attribuantur; cathedralis vero Mukačevensis, Nohis et Sedi Apostolicae et ipsa modo subiecta, metro- politico archidioecesis Strigoniensis iuri, uti antea, subiiciatur. Ad quae omnia exsecutioni mandanda venerabilem Fratrem Angelum Rótta, Archiepiscopum titularem Thebanum in Graecia, Nuntium Apostolicum in Hungária, deligimus, eique propterea tribuimus ad id necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, eidemque onus facimus intra sex menses ab his Litteris datis computandos authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar ad S. Congregationem Consistoria- lem transmittendi. Quae omnia, uti supra disposita et constituta, rata et valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuscumque minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici sub­scriptis et sigillo viri in ecclesiastica digni­tate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris tribueretur,- si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam mutationis, attributionis, subjectionis, statuti, decreti, delegationis et voluntatis Nostrae infringere vel eis contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpse­rit, indignationem omnipotentis Dei et bea­torum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo tri­gesimo nono, die decima nona Julii mensis, Pontificatus Nostri anno primo. — Aloys. Card. Maglione a Secretis Status. Fr. R. C. Card. Rossi a Secretis S. Congr. Consistorialis. Joseph Wilpert dec. prot. ap. Alfonsus Carinci Prot. Ap. Can. Alfridus Liberati Cane. Apóst. Adiutor a studiis. II. Angelus Rótta Dei et Apostolicae Sedis Gratia Archiepiscopus Thebarum in Acaia et in Regno Hungarico Nuntius Apostolicus. Decretum. Auctoritate Nobis delegata per Rul- lam Apostolicam „Dioecesium fines“ sub die 8 Septembris 1939. ea quae in memorata Rulla Apostolica statuuntur, praesentibus litteris ad exeeutionem mandamus, hac ratione: 1. Eminentissimum ac Reverendissimum Dominum Dominum Justinianum Serédi, Cardinalem Primatem Principem Hungáriáé, Archiepiscopum Strigoniensem subdelegamus quoad attributionem respectivis Dioecesibus peragendam partium Dioecesium Cassovien­sis et Rosnaviensis, quae praefato Eminen- tissimo Cardinali Sanctae Sedis nomine ad­ministrandae commissae fuerunt. 2. Item subdelegamus Excellentissimum ac Reverendissimum Dominum Stephanum Madarász, Episcopum Cassoviensem, ut partes Dioecesis Szatmáriensis in Hungária exstan­tes, hucusque duas Apostolicas Administrati- ones eiformantes, in unam Administrationen! Apostolicam redigat ab Ipso regendam. 3. Excellentissimum ac Reverendissimum Dominum Josepbum Cársky, Episcopum tit. Tagorensem, subdelegamus ad erectionem trium Administrationum Apostolicarum res­pective pro partibus Dioecesium Cassoviensis et Rosnaviensis necnon Szatmariensis, in Slovachia exstantibus, quorum regimen Ipsi— met est collatum. Eminentissimo Domino Domino Cardi­nali Justiniano Serédi, Archiepiscopo Strigo- niensi necnon Excellentissimis Dominis Ste­phano Madarász, Episcopo Gassoviensi et Domino Josepho Cársky, Episcopo tit. Tago- rensi, necessarias et opportunas facultates tribuimus ad effectum de quo agitur, cum onere Eisdem imposito quamprimum perac­tae exeeutionis authenticum exemplar ad hanc Nuntiaturam Apostolicam mittendi. Contrariis quibuscumque minime obstan­tibus. Datum Budapestini, ex Aedibus Nuntia­turae Apostolicae, die 23 Septembris Anno Domini MCMXXXIX. — -j- Angelus Rótta Archiep. Nuntius Apostolicus. Strigonii, die 1. Octobris 1939. A főegyházmegye visszacsatolt részén több helyen a kegyurasági kötelezettségek földjuttatással, egyes plébániákon pénzjutta­tással nyertek megváltást. Világos dolog, hogy e jövedelmi forrásokból azokat a terheket kell fedezni, amelyek kegyúri kötelezettséget képeztek. És ezért a földeket a legnagyobb gondossággal kell kezelni, hogy a rájuk háruló e fontos feladatuknak megfelelhessenek. Ezek a juttatások különben e legtöbb helyen nem történtek a terheknek teljesen megfelelni tudó arányban, minek korrigálására a lépések — mint azt a külön levelezésből az érdekeltek tudják — megtörténtek. Minden bizalom mel­lett a kedvező elintézés iránt, a meglevő vált­7078. sz. Kegyúri váltság- földek jöve­delmének kezelése.

Next

/
Oldalképek
Tartalom