Circulares litterae dioecesanae anno 1938 ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
VII.
42 siae claudendae eiusqua claves committantur personis omni suspicione maioribus, praecipue vero vino non deditis. Hisce cautelis aliam valde commendatam addere velimus, quae in dies usitatior evadit quaeque utile nonnunquam praebet auxilium ad praecavenda furum molimina, ubi usui est: nemple collocationem opportunis in locis tintinabulorum vi electrica pulsandorum, dum portae aperiantur, vel eaedem aut tabernaculum aut altare aut mensa aut candelabra tanguntur, quorum ope sacerdotis custodisque attentio repente provocatur; aut speciales electrici apparatus, qui ecclesiam repente illuminent custodemque de furum praesentia statim certiorem faciant: hi tamen apparatus, ut optatum consequantur finem, erunt scite et ingeniose tegendi, ita ut quamlibet adimant furum suspicionem, quotidieque inspiciendi ut suo munere apte fungantur. Specialis extreordinaria providentia demum prostat in § 3 relati canonis : „gravi aliqua suadente causa ab Ordinario loci probata, non est vetitum Sanctissimam Eucharistiam nocturno tempore extra altare super corporali tamen, in loco tutiore et decenti, asservari, servato praescripto can. 1271.“ Hic locus de more est sacrarium, dummodo reapse sit locus tutior et decens, vel arca solidissima et optime clausa (italice cassaforte), si haec sit praeferenda, muro inserta in quodam ecclesiae pariete. Quodsi nec ecclesia nec sacrarium necessariam perhibeant securitatem, Eucharistia poterit retineri in alio loco tutiore,etiam privato: tunc parocho est cura adhibenda ut debita reverentia et honore Ssmum Sacramentum custodiatur neque minuatur lides fidelium in praesentia reali. In huiusmodi vero asservatione Ssmae Eucharistiae Sacrae Species non sunt corporali dumtaxat contegendae, sed semper in vase seu pyxide includendae5: insuper cum e ciborio ecclesiae educuntur aut ad ipsum referuntur, opus est ut sacerdos superpelliceo et stola sit indutus eumque clericus comitetur lumen gestans saltem regulariter. Curandum est praeterea ecclesiarum rectoribus ad furta praecavenda ut in tabernaculis, quantum fieri possit, non relinquantur pyxides et vasa sacra magni pretii, unde cupiditas audaciaque furum magis allidatur: quum haec vasa occasione quarundam sollemnitatum adhibentur, valde est optatundum ut tempore postremae Missae purificentur et loco tuto reponantur, qui sacrarium non sit; particulae vero, quae seperfuerint, in ordinaria pyxide collocentur. Pariter abstineant a decorando altaria et sacra simulacra sculpta vel picta (eademque assidue decorata servando publico cultui exposita) eximiis muneribus votivis, qualia sunt aurei et argentei anuli, catellae, monilia, inaures, margaritae et similia : quod si id facere praestet occasione cuiusdam diei festi, eodem exacto, ea munera ab ecclesia satagant removere causamque remotionis probe fideles edocere. 6. — c) „Clavis tabernaculi diligentissime a sacerdote custodiaturOmnes cautelae, quas hucusque recensuimus, ad irritum redigentur si, quod potissimum in hac re est curandum, clavis tabernaculi caute non custodiatur, ut expresse cavet can. rei. § 4, gravi conscientiae onere adiecto sacerdoti, cui haec est custodia commissa. Ut huic diligentissimae custodiae canone praescriptae ab ecclesiae rectore satisfiat, ipsi districte praecipitur ut clavis tabernaculi nunquam super mensa altaris aut in claustro ostioli relinquatur, ne tempore quidem quo mane divina officia ad Sacramenti altare et Sanctissimae Cummunionis distributio peraguntur, praesertim si hoc altare haud in conspicuo sit. Hisce vero absolutis, clavis vel ab ecclesiae rectore domi custodiatur aut ab ipso continenter gestetur, amissionis periculo remoto, vel in sacrario, et quidem in loco tuto et secreto, reponatur altera clavi claudenda, quam alteram clavern uti supra rector tueatur.6 Sedulo perpendant sacerdotes Ssmae Eucharistiae custodes officium custodiendae diligentissime clavis S. Ciborii esse grave, prout aperte ostendunt finis ipsaque verba legis. Sacerdos cui ius et officium ordinarie et per se competit custodiendi elavem, est rector ecclesiae vel oratorii: quodsi discedat, potest et debet pro tempore absentiae alii sacerdoti commitere custodiam ; et si elavem in sacrario retineat sub alia clavi, potest hanc tradere aedituo, pro tempore quo ipse abest et clavis tabernaculi necessaria esse queat: quod praxis ubique recepta manifeste confirmat. Si agitur de ecclesia paroeciali, clavis parocho custodienda est; si de ecclesia cathedrali aut col- legiali, guae simul sit paroecialis, ad Capitulum spectat custodire Ssmam Eucharistiam, et altera tabernaculi clavis apud parochum servari debet (can. 415 § 3 n. 1). Ad parochum pertinet exclusivum ius retinendi elavem tabernaculi, etsi in ecclesia paroeciali erecta sit con- fraternitas. In ecclesiis non paroecialibus ubi ex A. Sedis induito asservatur, custodienda est cappellanis seu rectoribus, nunquam laicis, etiamsi patroni sint: sine apostolico induito laici per se elavem ciborii retinere nequeunt. 7. — Specialia veniunt adnotanda decusto- dia clavis tabernaculi in ecclesiis monialium 6 Cfr. Encycl. litt, iussu Benedicti XIV edit, a S. C. EE. et RR., die 9 Febr. 1751. 5 Cfr. cit. deer. Altonen., not. 2.