Circulares litterae dioecesanae anno 1938 ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

VII.

43 f vel religiosarum et in piis seu religiosis domi­bus mulierum. Inspecto primum statuto can. 1267 quo Ssma Eucharistia, revocato quolibet contrario privilegio, custodiri nequit in reli­giosa vel pia domo nisi vel in ecclesia vel in principali oratorio, nec apud moniales intra chorum vel septa monasterii, id dein alte in mente Ordinariorum residere debet atque ada- mussim exsecutioni demandari, dauern S. Ci­borii non esse custodiendam inter septa mona­sterii.7 Ipsa est igitur in posterum asservanda in sacrario ut praesto sit quoties necessitas postulet, atque, expletis ecclesiae sacris fun­ctionibus ac praesertim nocturno tempore, in loco tuto, solido atque secreto reponenda, et quidem duabus obserato clavibus, quarum altera communitatis antistitae est custodienda per se ipsi aut per vicariam et altera moniali cuidam, puta sacrario addictae, adeo ut utrius- que concursus ad reserandum locum, de quo supra, requiratur. Huiusmodi praescriptum probe inspiciant Exemi Episcopi et in eodem exsequendo rigide se gerant, quacumque per­sonarum acceptione posthabita, ut praecavean­tur abusus atque irreverentiae, quae secus redundare possunt in Ssmam Eucharistiam. 8. — Quod attinet ad oratoria seminarii et collegii ecclesiastici, ephebei pro iuvenum utriusque sexus religiosa eruditione atque insti­tutione, nosocomii aliusque id genus hospitii, quae potestate Ssmae Eucharistiae asservan­dae fruantur, tabernaculi clavis custodienda erit rectori seu moderatori eorundem, si sa­cerdos sit, secus spiritus directori aut cappel- lano de more Missae celebrationi sacrißque functionibus peragendis addicto, ipsique stu­diose est curandum ne eadem ad aliorum manus perveniat. 9. — Quod demum refert ad privata ora­toria, quae ex apostolico induito facultate [»ól- lent Ssmam Eucharistiam asservandi, ciborii clavis custodiri solet in sacrario potius cura familiae quam cappellani8; at, si Episcopo praestare videatur ut clavis indultario custo­dienda non tradatur, eam aut sacerdoti cele­branti committat, praesertim si hic stabiliter sacrum ibi litet, aut parocho deferat, singulis deinde vicibus, si commode potest, sacerdoti celebraturo exhibendam. Indultariis laicis, quos clavis custodia manet, in memoriam revocandum est, clericis vero quacumque dignitate fulgentibus perpendendum, grave sane officium ipsis impositum esse vigilandi 7 Cfr. S. R. C. resolutio diei 2 Maii 1878 ad VI (decretum n. 3448); Emus Card. PETRUS GASPARRI, op. cit., 266, n. 998. s Emus Card. P. GASPARRI, op. cit., II, 267, , n. 999. ne clavis ad cuiusquam manus perveniat etiam de ipsorum familia vel famulatu. 10. — Sacram Congregationem non prae­terit enunciatas cautelas propositum finem plene haud esse assecuturas, nisi Exemi Epi­scopi locorumque Ordinarii, una cum earun- dem observantia parochis, ecclesiarum recto­ribus, institutorum omne genus moderatoribus, monialium antistitis praecepta, quatuor haec, quae magnopere nostra intersunt, prae oculis habeant: a) Praesertim dum sacras peragunt dioe­cesium visitationes, sed etiam extra easdem, quoties casus ferat, per se aut per idoneas ac prudentes ecclesiasticas personas diligenter inquirant animadvertantque de visu quomodo in singulis nedum paroeciis sed et ecclesiis, oratoriis, etiam privatis, hoc iure fruentibus provisum sit securitati custodiae Ssmae Eu­charistiae et quoties comperiant non ea omnia concurrere, quae iure postulantur, eadem praecipiant quam cito exsequenda, brevi tempore ad id praestituto, sub poena multae pecuniariae et etiam suspensionis a divinis pro sacerdotibus aut a munere, pro gravitate culpae, ab iis incurrendae, quibus officium competit omnia securitatis praesidia sub­ministrandi. Neque ab huiusmodi onere per­sonas relevent ex reddita forsan ratione quod nulla profanatio aut inconveniens in ante­cessum acciderit; quae enim infecta hucusque sunt, temporis decursu et hominum malitia, posthabitis necessariis cautelis, fieri possunt. b) Quoties furta sacrilega quibus Ssma Eucharistia violatur in sua Dioecesi (quod Deus prorsus avertat) quacumque de causa acciderint, loci Episcopus vel per se, quod est optandum, vel per suae Curiae Officialem, ad id specialiter delegandum, oeconomicum semper conficiat processum adversus paro­chum aliumve sacerdotem tam saecularem quam religiosum etiam exemptum Ssmi Sacramenti custodiae praepositum, actaque processus idem Episcopus ad hanc S. Congre­gationem transmittat cum suo voto quo prae- primis accurate describat eiusdem furti temporis et loci adiuncta, et dein, actis processus eiusdem prae oculis praesertim habitis, renuntiet cuius culpae aut negle­gentiae culpabili admissum facinus sit tribuen­dum atque poenas canonicas contra sontes infligendas proponat et huius S. Dicasterii mandata praestoletur. c) Mature perpendant severitatem poena­rum, quae can. 2382 statuuntur contra paro­chum, qui graviter neglexerit custodiam Ssmae Eucharistiae etiam citra excessum huius viola­tionis, quaeque usque ad paroeciae privatio­nem progrediuntur; inspecto vero tine legis

Next

/
Oldalképek
Tartalom