Circulares litterae dioecesanae anno 1938 ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Nr. 181. Archiprae­sul in ca­pite anni ad clerum. Venerabiles Fratres! In novelli anni limine plurimas Vobis- cum gratias reddimus Deo pro peculiari eius erga nos providentia, qua praeterlapso anno «regem nobis commissum in s. fide catholica conservare et in Christiana pietate augere dignatus est. Utinam neminem eorum perdi­derimus, pro quibus severam aeterno iusto- que Indici rationem reddituri sumus! Deo sint laudes etiam pro superno auxi­lio, quo temporum, personarum rerumque iniuriis non obstantibus Ecclesiam Patriamque nostram tutatus est atque sustinuit pascendo utramque bonis temporalibus et spirituali­bus, quatenus fructus terrae dare, conservare et promittere, salutaribus legibus, licet non usquequaque perfectis neque iam plane suf­ficientibus, pacem domesticam, socialem et oeconomicam promovere, tranquillitatem pu­blicam conservare, salutis vero mediis fide­lium nostramque salutem operari perrexit. Pro insigni vero gratia, quod vertente hoc anno, quo Hungáriáé Protoregis et Apo­stoli glorificationis novies saeculare iubilaeum in conspectu omnium gentium concelebraturi sumus, nosmetipsos tidelesque nobis concre­ditos, immo vero totum mundum Eucharistico Conventu International! sanctificare poterimus, Christo Regi Eiusque in terris Vicario grates referre nunquam cessabimus. Utinam apud nos per particulares congressus eucharisticos, porro hic et in universo orbe per frequentem s. communionem Christus Eucharisticus re­vocet vitam, quam postmodum omnes abun­dantius habeant! Gratum erga Deum Com- munemque Christianorum Patrem animum ita ostendamus oportet, ut salutares Eucha­ristici Conventus et magni Protoregis nostri iubilaei fructus studiose colligamus eosque in propriam, fidelium, Ecclesiae et Patriae salutem vertere exemplo praecipue nostro satagamus, ut omnes novam hocce anno et uberem Dei benedictionem recipere mereamur. Quoniam vero imminente novello anno permulti Vestrum, Venerabiles Fratres, filialia Nobis et acceptissima vota offerre, omnes autem pias pro Nobis Deo preces effundere, adeoque caritatis inter nos vincula arctius perstringere non omiserunt: Ipsimet pro gra­tia hacce pagina gratias reddimus, quemad­modum humillimas iam Deo preces grato animo pro omnibus Vobis obtulimus, quibus paternam benedictionem futurae prosperitatis et salutis pignus peramanter impertimus. Datum Strigonii, die 8. Januarii 1938. XI. Pius pápa Őszentsége az 1924. évi március hó 7-én kiadott motu proprio-pban az Eucharisztikus Kongresszusokkal kapcso­latban az alábbiak szerint rendelkezett: Mindazoknak a híveknek, akik valamelyik nemzetközi, nemzeti-, vidéki vagy egyház- megyei Eucharisztikus Kongresszus helyszínén, — miután igaz bünbánattal meggyóntak és meg­áldoztak — a Kongresszus tartama alatt vala­mely ottani templomot, vagy nyilvános kápol­nát ájfatosan meglátogatnak és ott a keresztény fejedelmek egyetértéséért, a tévtanok kiirtá­sáért, a bűnösök megtéréséért és az Anya- szentegyház felmagasztalásáért, valamint a Mi szándékunkra Istenhez buzgón imádkoznak; az Eucharisztikus Kongresszus befejeztével szo­kásos ünnepélyes körmeneten áhítattal részt- vesznek ; a Kongresszus végén a Mi nevünk­ben, illetőleg a mindenkori római pápa nevé­1 161. sz. Az Eucha­risztikus Kongresz- szushoz kapcsolt lelki kedvezmé­nyek.

Next

/
Oldalképek
Tartalom