Circulares litterae dioecesanae anno 1938 ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
V.
34 Nr. 2508. Nominationes et Mutationes personales. Carolus Gigler examinator prosynodalis factus est. Josephus Marosi beneficium parochiale Mohora obtinuit. Aegidius Gianone ad interim parochiam Esztergom-Szent Anna administrat. Carolus Jászapáti curatus in Mátraverebély, Stephanus Pulai idem in Budapest-Külső-Kőbánya nominati sunt. Cooperatores missi sunt: Josephus Koväts in Hédervár, Stephanus Reichenbach in Bpest- Vár, Aegidius Turchányi in Bpest-Józsefváros. Strigonii, die 11. Junii 1938. Nr. 2171. Mors G. Hunkár et S. Bayler. Dies 13. mensis elapsi supremus fuit Gegsae Hunkár, abbati tit., em. parocho eccl. Budapest-Ferencváros, qui anno aetatis suae 73, sacerdotii vero iubilari, sacramentis pie refectus in pace obdormivit. Stephanus Bayler, parochus Strigoniensis ad S. Annam, die qua inventio manus Dexterae coelestis Patroni sui praecipua cum solStrigonii, die 14. Junii 1938. lemnitate oh annum iubilaeum celebrabatur, fatigiis, quibus fideles suos ad Congressum Eucharisticum rite et fructuose frequentandum praeparavit, succumbens, sacramentis Ecclesiae rite munitus, post brevem agoniam anno aetatis suae 38, sacerdotii vero 15 ad rationem supremo Judici reddendam et — sicuti speramus, — ad praemium aeternae vitae recipiendum transmigravit. Pastorem animarum iuvenili zelo consumptum piae lacrimae et orationes fidelium ad agrum Domini comitabantur. Animarum fratrum defunctorum commemores in sacris litandis simus. Strigonii, die 11. Junii 1938. Pro beneficiis parochialibus Csillaghegy (patronus nullus) et Esztergom-Szent Anna (Patronus nullus) concursus hisce usque adi 31. Julii duraturus publicatur. Strigonii, die 13. Junii 1938. Nr. 2524. Concursus pro Csillaghegy et Esztergom- Sz. Anna. Justinianus m. P. Cardinalis, Archiepiscopus.