Circulares litterae dioecesanae anno 1935. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

X.

x Nr. 3591. Cons. Eccl. Abbat. de Downside. Benedictio Apóst, im­pertitur. Nr. 3670. Summus Pontifex de vol. VII. Fontium C. J. C. Beatissimus Pater, Pius PP. XI. benignis­sime mihi committere dignatus est consecra­tionem Ecclesiae S. Gregorii M. Abbatiae O. S. B. de Downside, quae ecclesia, mole et arliíicis opere praecipua, ad dignitatem Basili­cae Minoris simul evecta est. Missione hac sublimi fungens testis eram fervidae vitae religiosae catholicae fratrum Anglorum, qui ex omni parte Britanniae imo et Hiberniae affluentes fidem suam et piam erga S. Sedent Apostolicam adhaesionem uno animo et uno corde contestati sunt. De quibus signis con­solantibus ad mea reversus laetissimo animo Beatissimo Patri relationem mittere festinavi, grates simul agens pro beneficio mihi coi lato, quod dignum me iudicaverit vice Patris com­munis inter fratres Anglos comparere et sol­lemnitatibus eorum praesidere. Beatissimus Pater relatione mea benigne accepta per lit­teras Eminentissimi Cardinalis Secretarii Sta­tus permittere dignatus est, ut in signum spe­cialis benevolentiae et affectus sui paterni benedictionem apostolicam nomine eius pro tota archidioecesi impertiam. Cui mandato perlibenter obsequens benedictionem hanc me die 25. Decembris festo Nativitati Domini sacro post missarum sollemnia in Cathedrali mea daturum hisce promulgo. Strigonii, die 1. Novembris 1935. Concessit mihi Deus, ut non obstantibus curis quotidianis, quae mihi gravissimum munus gerenti inhaerent, volumen VII. Fon­tium Codicis Juris Canonici nuper publici iuris facere potuerim. Meum esse duxeram volumen hoc Summo Pontifici in obsequium filialis amoris tradere qui, accepto volumine, supremae laudis testimonium mihi reddere apostolicaque benedictione me cumulare di­gnatus est. Vix necesse est Vobis, Ven. Fratres, dicere, qua laetitia me paterni amoris significa­tio repleverit. Imo cum probe mihi notum sit Vos rationes tum angustiarum tum gaudiorum, quae mihi accidunt, facere vestras, persuasum est mihi fore, ut Vos de significatione Ponti­ficiae voluntatis mecum gaudeatis. Iuvat ita­que in extenso Vobis communicare litteras Eminentissimi Secretarii Status iussu Summi Pontificis mihi datas : N° 149.241. Dal Vaticano, die 2. Nov. 1935. E.-me ac Rev.-me Domine mi Obs.-me, Haud paulum oblectamenti Augusto Pon­tifici attulisti, cum insignem tuam in Eum pietatem obtestatus es volumine VII Ei, ob­sequii causa, mittendo operis, quod plurimi aestimandum est: Codicis Juris Canonici Fontes. Episcopalia munera, quae tot tibi nego­tia quotidie expedienda exhibent, industriam et alacritatem tuam non prohibent, quominus optima excolas studia et labori vaces, qui iuris cultoribus magnas utilitates et praeclara commoda proferent. Hanc ob causam digna te laude Beatis­simus Pater honestat ac divinae gratiae tibi opem adprecatus Apostolicam Benedictionem libentissime impertit. Interea manus tuas humillime deoscula­tus maximo quo par est obsequio me profiteor Eminentiae Tuae humili.-uni ac dev.-um servum verum E. Card. Pacelli m. p. Strigonii, die 20. Novembris 1935. A S. Congregatio Concilii f. évi január 12-én, tehát nem véletlenül épen a Szent Család ünnepén, Decretuniot adott ki: „de catechetica institutione impensius curanda el provehenda“. A Decretum idézi Krisztus fő­papi imájának szavait: „Az pedig az örök élet, hogy megismerjenek téged, egyedül igaz 10 3760. sz. ' A hitoktatás fontossága.

Next

/
Oldalképek
Tartalom