Circulares litterae dioecesanae anno 1930. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

6 et ad Sueciae regem, observantiae et laetorum ominum causá, transmissae salutationes. Quae quidem saecularis eventi celebratio nulli minoris momenti videbitur, qui cogitet, ante septuaginta annos, infestis tum catholico nomini in Suecia rebus, eos, qui ad Romanam transiissent Ecclesiam, exsilio et iuris here­ditarii amissione, ex legis praescripto, mulctari adhuc consuevisse. Quo loco in rem est memorare, per eas regiones ex cultioribus mulieribus hominibusque non unum catholi­cam religionem recens amplexum esse, et in Islandia, quae in dicione Daniae est, hoc ipso anno Purpuratum Patrem, negotiis Fidei Propagandae praepositum, Cathedralem Aedem feliciter dedicasse. Ad divina igitur huius anni beneficia spem illam quoque bonam adscribimus, qua nitimur, fore, ut Vicariis Apostolicis, sacerdotibus, religiosis viris femi­nisque in tam ampla agri dominici parte desudantibus, seges in posterum multo laetior, Ansgario auspice, arrideat. Quemadmodum autem ad Montem Ca­sinum Patrem Cardinalem miseramus qui Nostram ibi gereret, per ea quae apparabantur sollemnia, personam, sic legatum Nostrum a latere, e Sacro item Conlegio delectum, in Galliam proficisci iussimus, ubi quingentesi­mus ageretur annus, postquam Ioanna de Arc, puella illa sanctissima et de natione sua tam praeclare merita, triumphali veluti more in urbem Aureliam ingressa est. Cuius quidem triumphi memoria ac recordatio ut esset et civibus omnibus gratior et catholicis homi­nibus fructuosior, Nostra quasi per legatum praesentia non efficere profecto non potuit. Muneris praeterea Nostri esse duximus, per Nuntium Nostrum Apostolidon publicis illis interessé celebrationibus, quibus Ceco- slovacae reipublicae cives memoriam recoluere cum anni saecularis secundi ab sanctorum caelitum honoribus Ioanni Nepomuceno de­cretis, tum, idque maxime, millesimi anni, ex quo Venceslaus, dux Bohemiae inclitus toti- usque eiusdem reipublicae caelestis Patronus, fraterno scelere occubuit. Quemadmodum vero in Allocutione diximus, nuper in Consistorio habita, magna cum animi voluptate didicimus, sollemnibus in honorem Venceslai Martyris peractis non modo cives et advenas adfuisse frequentissimos, sed etiam ipsos reipublicae gubernatores ac proceres. Quo quidem de communi animorum aestu qui laetari non debuimus? Eas enim rerum omnium pertur­bationes, quae, immani bello vix restincto, catholicam ibi unitatem actionemque in praesens discrimen adduxerant, talis per eos dies subsecuta pax ac serenitas talisque inchoata vitae publicae condicio videbatur, qualis, celebritatibus adventantibus, a Deo poposceramus ut reapse induceretur et, Vences- lao Patrono ac deprecatore, in posterum con­sisteret. Atque utinam optata eiusmodi Nostra evenire ne desinant; siquidem concors utri- usque potestatis, ecclesiasticae et civilis, opera nemo non intellegit quam certe, quam apte nationis illius prosperitati conduceret. At vero Angliáé, Scotiae Hiberniaeque filii Nobis carissimi, quos fidem suam retinere mordicus et pietatis ardore nullis cedere dixeris, quinquagesimum sacerdotii Nostri annum mirum in modum adornare visi sunt. Etenim apparatu magnificentissimo et incre­dibili quadam popularium frequentia, qui undique convenerant, commemoratum est plenum saeculum, postquam catholici, vexati olim ac multati ferociter atque vel serius, mitigatis temporibus, capite deminuti, tandem, veluti postliminio in civilia iura inque suae religionis profitendae libertatem restituti sunt. Atque perlibenter vidimus, haud perinde Anglos, Scotos et Hibernos eiusmodi sollemnia peregisse quasi, vetera recolendo, de praete­ritis quemquam iniuriis criminarentur, verum ita ut perpenderent, qua potissimum ratione, cum ad Christi legem religiosius servandam profcrendamque latius, tum ad rei publicae utilitates cum debita civili potestati obtempe­ratione procurandas, libertate ante in amplio- remque postea modum recuperata uterentur. Non una vero impulit causa ut in saecularis eventi celebratione partem haud exiguam Nobismet ipsis vindicaremus; Christi enim lesu Vicarium si nullo non tempore decet sanctae filiorum in societatem venire laetitiae, at multo id magis hac occasione consentaneum fuit, cum memoria repeteretur impositi tan­dem aerumnis finis, quas generosi nobilissi- mique catholicorum illorum maiores, ad tuendam fidem suam suamque cum Romana Ecclesia communionem, constanter strenueque pertulissent. Immo etiam, Dei concessu, illud Nobis obtigit, ut filiorum ex Anglia, Scotia Hiberniaque Nostrorum laetitiam, ante actis sollemnibus congruenter, cumularemus. Rebus enim omnibus rite ad trutinam revocatis, animosam illam virorum cohortem, qui per diuturnam, quam memoravimus, catholicorum inibi vexationem, licet non uno eodemque tempore, at tamen ob unam eandemque Christi et Ecclesiae causam decertaverant, hac ipsa Pontificali auctoritate, pro qua pro­pugnando inlustre martyrium fecissent, in beatorum caelitum album nuperrime rettuli­mus. Factum ita est, ut quinquagesimus sacerdotii Nostri annus, cui iam ex decretis beati martyris honoribus Cosmae a Carboniano, Armeno ecclesiasticae unitatis ad effusionem

Next

/
Oldalképek
Tartalom