Circulares litterae dioecesanae anno 1930. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

/ usque sanguinis studiosissimo, tantum acces­serat ornamenti, agnita in tam frequentibus victimis martyrii palma cultuque iisdem tributo ornatior ad exitum properaverit. Spiritus quidem Paracliti vim atque vir­tutem in Ecclesiae veluti venas influere peren­nem ac permanare, manifesto liquet ex ipsa horum martyrum ad extremum victoria; nonne etiam licuit tum manifesto, cum alios sancti­tatis heroas christifidelibus ad colendum imi- tandumque mense Iunio proposuimus? Dicere autem vix attinet, quanta civium advenarum­que multitudo in Petriani templi maiestate beatos novensiles Nobiscum venerati sint: videlicet Claudium de la Colombiére, alum­num illum Societatis lesu clarissimum, quem Iesus ipse non modo „servum fidelem“ appel­lavit et Margaritae Mariae Alacoque consilia­rium addixit, sed etiam cultus erga Cor suum in populo christiano provehendi principem esse voluit; Theresiam Margaritam Redi, Flo­rentinae familiae Carmelitidem, iu ventulis inno­centiaeque flosculum; Franciscum Mariam a Camporubeo, Capulatum illum sodalem, qui, nostra fere memoria, cum, quadraginta annos, pro officio stipem ostiatim emendicasset, integ­ritatis exemplo, consiliis divinam quandam prudentiam redolentibus et suavissimis ad sanctitatem incitamentis, sic plebi ipsisque optimatibus Assisiatem referre visus est, ut Genuenses, quem vivum coluissent atque obser- vassent, eundem vita functum perpetua huc usque recordatione ac reverentia prosecuti sint. Quo autem pacto liceat illam describere, qua perfusi sumus, animi voluptatem, dum loanni Roseo, quem inter beatos caelites adsei- veramus, in eadem Vaticana basilica publice supplicabamus? Gratissimam enim eorum memoriam annorum revocando, cum, ab sacerdotio recentes, sapientissimis tanti viri colloquiis fruiti eramus, Dei vere „mirabilis in sanctis suis“ misericordiam admirabamur, qui nefariis hominum factionibus, in eo elabo­rantibus ut rem Christianam funditus everte­rent et supremam Romani Pontificis auctori­tatem criminationibus conviciisque deprime­rent, Ioannem tam diu providenterque obie- cisset. Is enim, qui, adulescentulus, aequales suos ad orandum communiter christianaeque elementa doctrinae ab se perdiscenda convo­care consueverat, postquam sacris initiatus est, ad iuventutis salutem, quae improborum hominum fallaciis magis obnoxia esset, cogi­tationes suas curasque omnes convertere; allectos ad se iuvenes a periculis arcere et ad evangelicae legis praecepta morumque integritatem informare; tanto quidem operi amplificando socios sibi adsciscere, eo suc­cessu, ut novam, eandemque frequentissimam, militum cohortem Ecclesiae compararit; con- legia et officinas iuvenibus ad litterarum studia vel ad artificia instituendis apud nos in exte- risve regionibus condere; suos denique ad propagandum inter infideles Christi regnum bene multos dimittere. Quae per eam in Petriana Aede stationem cogitantibus non modo Nobis occurrebat quam opportuno Deus auxilio, in adversis praesertim rebus, Eccle­siam suam adiuvare ac munire consuevisset, sed etiam obversabatur, praecipua quadam auctoris omnium bonorum providentia acci­disse, ut primo omnium, postquam optatissi­mae pacis foedus cum Italiae regno inieramus, caelestes honores loanni Bosco decerneremus, qui, violata Apostolicae Sedis iura vehemen­ter complorans, haud semel contendisset ut, iisdem redintegratis iuribus, miserrimum disci­dium, quo Italia de paterno Pontificis com­plexu abstracta erat, amice componeretur. Facere hoc loco non possumus, Venera­biles Fratres, dilecti filii, quin nonnihil de mirifica catholicorum hominum frequentia dicamus, qui vertente anno in Urbem pereg­rinando convenere: quamquam vix est cur ii peregrini vel advenae appellentur, cum in domo communis Patris nemo extraneus haberi queat. Spectaculum equidem ante oculos habui­mus, non uno Nobis nomine gratissimum. Ipsa enim tot nationum, etsi inter se ingenio, sensu, moribus dissimilium, in eandem fidem eandamque erga supremum animarum Pasto­rem observantiam consensio nonne unitatem, nonne universitatem illam palam aperteque praedicabat, quas divinus Conditor in Ecclesia sua peculiares quasi notas impressas voluit? Certis vero quibusdam anni temporibus nul­lum illuxisse diem dici potest, quo christi- fidelium turmas ab Italiae dioecesibus, ab ceteris Europae nationibus, ab regionibus ipsis infinito propemodum oceani tractu (lisiunctis, adventantes ac sua, pietatis causa, i illustriora templa adeuntes Roma non viderit. Nec tamen silentio praetereundum, Urbis incolas, qui sunt Romano Pontifici, Episcopo suo, propiores, pompa plerumque ad Basilicas invisendas instituta ut proposi­tam orbi catholico veniam adipiscerentur, peregrinis advenisque nihil hoc in genere cessisse. Atque eorum e dioecesi Nostra filio­rum tanta calendis Decembribus multitudo in Petrianum templum, veniae lucrandae causa, convenit, ut amplissimam Aedem nun­quam fortasse tam stipatam viderimus. Quibus quidem omnibus ad Nos aditum catervatim efflagitantibus ultro consentientes, eorum praesentia magnopere delectati sumus ; tot enim hominum milia, iuvenum praeser­tim, quos, alios ex aliis, admisimus, ea animi

Next

/
Oldalképek
Tartalom