Circulares litterae dioecesanae anno 1930. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
I.
Christianum est“, item rectissime verba haec aliquantisper mutata nobis applicari posse: „Facere magna et pati fortia hungaricum est“. Tandem Pater Communis per duas horas nobiscum conversatus benedictionem Suam non solum praesentibus, sed et omnibus Hungáriáé fidelibus peramanter impertire dignatus est mihique in mandatum dedit, ut imprimis clerum, deinde omnes fideles de hoc Pontificiae benevolentiae testimonio opportune edocerem. Quod Roma redux hisce meis litteris facere volui. + Summus Pontifex suum iubilaeum sacerdotale Litteris Encyclicis ad hoc datis commemorare voluit, quas in memoriam sollemnis eventus hic integras communicare opportunum duximus. Summus Pontifex facultatem lucrandi indulgentiam Jubilarem, quam Constitutione Apostolica Auspicantibus Nobis die 6. Januarii elapso anno concesserat (cfr. Litt. Cire. An. 1929. p. 1.), hisce Litteris Encyclicis usque ad integrum mensem Junii anni huius prorogare dignatus est iisdem prorsus conditionibus, quae in Constitutione Apostolica supradicta recensitae et in Litteris Circularibus Nostris vulgatae sunt. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI P I I DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XI LITTERAE ENCYCLICAL AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APÓST. SEDE HABENTES ITEMQUE AD DILECTOS FILIOS CHRISTIFIDELES CATHOLICI ORBIS UNIVERSOS DE ANNO SACERDOTII SUI QUINQUAGESIMO EXACTO FELICITER VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APÓST. SEDE HABENTIBUS ITEMQUE DILECTIS FILIIS CHRISTIFIDELIBUS CATHOLICI ORBIS UNIVERSIS PIUS PP. XI Venerabiles Fratres Dilecti Filii Salutem et Apostolicanx Benedictionem. Quinquagesimo ante anno, cum tlorentes aetate, in ea ad Lateranum Ecclesia, quae est omnium Ecclesiarum Mater et Caput, sacerdotio aucti sumus — cuius quidem recordatione rei tangimur, hisce praesertim diebus, recrea- murque suavissime —, nullo pacto cuiquam, nedum Nobis, conficere licuisset, arcano divini Numinis consilio humilitatem Nostram eo usque evectum iri, ut templum id ipsum romani episcopatus Nostri cathedrale aliquando nancisceremur. Qua in re si Christi Jesu Pastorum Principis summam erga Nos indulgentiam demisso agnoscentes animo demiramur, fiet profecto nunquam, ut beneficia, quibus Ipse Vicarium in terris suum, etsi immerentem, in supremi Pontificatus decursu frui adhuc iussit, sat digne praedicemus, eo magis, quod iis quasi in cumulum accessit, ut quinquagesimus a suscepto sacerdotio annus solaciis Nobis omnibusque affluens laetitiis verteretur. Qui quidem annus, quantum in Nobis erat, praecipuis ut ne fructibus vacuus existeret scilicet ut fidelibus ad emendatius sanctiusque vitae institutum revocatis et societate hominum universa ad bona spiritus pluris facienda salubriter excitata, Dei misericordiam in laborantem Ecclesiam suam commoveremus-, in ipso anni limine, reserandis caelestis veniae gratiaeque thesauris, alterum veluti annum sacrum extra ordinem, in lubilaei magni modum, toti christiano orbi, paternae impulsu caritatis, indiximus. Quem vero ex hac tanta communione precum sperabamus exitum, is non solum non defuit, verum etiam optatis cumulate Nostris, Deo dante, satisfecit. Animo enim reputantibus quam frequentes popularis pietatis gratulationisque acceperimus significationes, quam magnae in catholicum nomen utilitates defluxerint quamque illustria incepta et facinora, unius anni curriculo, ad effectum deducta sint, illud Nobis iure dicendum videtur, benignissimum Deum, a quo „omne datum optimum et omne donum perfectum“1 descendit, tam breve aevi spatium peculiari quadam providentiae suae nota insignire voluisse. Eiusmodi igitur beneficia, a caelo in populi christiani commodum tam liberaliter protecta, placet Nobis hodie paulo fusius, quasi duodecim horum mensium rationes contecturis, commemorare, idcirco dumtaxat, ut una Nobiscum vos, Venerabiles Fratres, dilecti filii, omnipotenti bonorum omnium datori, qui temporum rerumque vices, fortiter suaviterque mortalium mulcendo animos, moderatur, debitas grates etiam atque etiam agatis. Atque ut ab iis initium faciamus, quae Apostolicam Sedem ipsumque regundae Ecclesiae munus Summo Pontifici divinitus com‘ lac. 1, 17.