Circulares litterae dioecesanae anno 1930. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

I.

3 missum cum propius contingant, gravioris, quam cetera, ponderis esse videntur, in me­moriam omnium vestrum nonnulla redigere opportunum putamus, quae in Encyclicis Litteris Ubi arcano primum datis scribeba­mus. „Quo animi dolore — sic conquereba­mur — in tot nationum numero, quae cum hac Apostolica Sede amicitiae vinculis conti­nentur, Italiam deesse videamus, vix opus est dicere ; Italiam inquimus, patriam Nobis caris­simam, a Deo ipso, qui rerum omnium tem­porumque cursum atque ordinem sua provi­dentia gubernat, delectam, in cpia Vicarii sui in terris sedem collocaret, ut haec alma urbs, domicilium quondam imperii, amplissimi sed tamen certis quibusdam circumscripti terminis, iam lotius orbis terrarum caput evaderet; quippe quae divini Principatus sedes, omnium gentium nationumque lines sua natura tran­scendentis, populos omnes nationesque com­plectatur. At vero tum huius Principatus et origo et divina natura, tum universitatis Christi- iidelium in toto orbe degentium ius sacro­sanctum postulat, nulli ut idem sacer Princi­patus humanae potestati, nullis legibus (licet hae Romani Pontificis libertatem quibusdam praesidiis seu cautionibus communire pollice­antur) obnoxius esse videatur, et sui penitus iuris ac potestatis et sit et manifesto appareat/ Renovatis autem paulo inferius expostu­lationibus, quas decessores Nostri, ad Apo- stolicae Sedis iura tuenda sustinendamque dignitatem, post Urbis occupationem, alius ex alio fecerant, cum aperte dixissemus, pacem minime ab iustitia seiunctam reconciliari oportere, addebamus: „Dei... omnipotentis miserentisque erit efficere, ut haec laetissima dies illucescat, bonorum omnium fecundis­sima tum regno Christi instaurando tum Italiae rebus universique orbis componendis : ne vero id frustra fiat, omnes qui recte sen­tiunt, dent operam diligenter.“ Illuxit sane exspectatione citius laetissima eiusmodi dies, quam prope adesse, cum tot tantisque impli­cari difficultatibus atque impedimentis res ipsa plerisque omnibus videretur, nemo unus cogitasset: illuxit, inquimus, per pacta con­venta, quae Romanus Pontifex et Italiae Rex per suum quisque administrum cum liberis mandatis in Lateranis Aedibus — unde ea accepere nomen — stipulati sunt et in Vati­canis rata habuerunt. Itaque intolerandae illi et iniquae rerum condicioni, in qua Apostolica Sedes antehac versaretur, cum, oppugnata aut posthabita sacri Principatus necessitate, huius sic perpe­tuitas reapse discissa esset, ut Romanus Ponti­fex iam sui iuris haberi non posset, tandem aliquando finem auspicato impositum vidimus. Quo loco supervacaneum ducimus omnia singillatim enucleare quae in tanto opere aggrediendo, provehendo perficiendoque Nobis ipsi proposuimus; haud semel enim, haud obscure immo disertissimis verbis, explanavi­mus, quo studia Nostra et consilia spectassent unice, quorum scilicet bonorum desiderio ac spe allecti impulsique, dum assiduas intentio- resque ad Altissimum preces ferebamus, om­nes ad negotium tam arduum mentis animique vires admovissemus. Hoc tamen unum, etsi vix delibando, praeterire nolumus, quod, plena sacri Principatus potestate in tuto collocata, agnitis praeterea sollemniterque sancitis Romani Pontificis juribus et pace Christi denique Italiae reddita, in eo quod reliquum erat negotii sat magnam adhibuimus paterni benignitatem animi atque indulgentiam, quam ab officiis in ea re Nostris non alienam puta­vimus. Unde factum, ut clarius appareret, quamquam nullus relinquebatur dubitationi locus, in sacrosanctis Apostolicae Sedis iuri- bus vindicandis, quemadmodum in iis, quas memoravimus, Encyclicis Litteris professi era­mus, non inani quadam Nos terreni regni cupiditate ductos unquam esse, sed „cogita­tiones pacis et non alílictionis“ perpetuo cogi­tasse. Quod vero Concordatum stipulati itidem sumus ratumque habuimus, illud significanter ediximus denuoque edicimus habendum neu- tiquam esse veluti cautionem quandam pacti conventi Quaestioni Romanae, ut aiunt, diri­mendae cum regno Italico initi, sed, ratione unius eiusdemque principii ac fundamenti, unde ambo defluxere, unum quiddam iure cum eo ipso pacto sic efficere, ut alterum ab altero separari non possit, et utrumque aut una simul stet aut una simul concidat. Itaque eventum sane memorabile catholicorum e toto orbe, qui essent de Romani Pontificis libertate solliciti, mirificus excepit consensus atque ardor, qui in gratiarum actiones Deo ubique persolutas inque delatas ad Nos undique gratulationes erupit; at laetitia potissimum Italorum consecuta est, quorum, ceteroquin, alii, vetere discidio sublato, praeiudicatas in Apostolicam Sedem opiniones facile exuendo, ad officium rediere, gavisi alii sunt, suam patriae caritatem- quam, quod Romani Ponti­ficis filii item essent amantissimi, Ecclesiae inimicis aut nullo pacto aut non sine magno negotio persuasissent- in dubium iam vocari non posse. At praeterea catholici omnes, et Itali et externi, senserunt perceperuntque animis, novum quendam rerum ordinem feli­citer instauratum iri, id praecipue consideran­tes, quod eiusmodi pacta conventa, cum in annum quintum et septuagesimum incidissent a proposito ad credendum catholica fide im­1'

Next

/
Oldalképek
Tartalom