Circulares litterae dioecesanae anno 1930. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae

II.

Nos igitur, dum grato iucunditatis sensu his praecellentis pietatis inceptis maxime lae­tamur, in cuius amplificatione validissimum praesidium atque subsidium contra ingruentia mala repositum esse pro certo habemus, ani­mum simul inducemus, quantum in Nobis erit, suavissimo Divinae Bonitatis consilio obsecundare, ne arcana haec invitatio, Spiritus Sancti instinctu in mentibus hominum exci­tata, optatissima caelestium munerum uber­tate privetur. a) Pro Curia Pontificia. Id autem libentiore animo praestamus, quod a decessoribus Nostris factum esse vide­mus. Nam iamdudum Apostolica haec Sedes, quae verbis Exercitia spiritualia saepe com- mendarat, exemplo auctoritaleque sua iideles docuit, augustas Vaticanas aedes per aliquot dies in Coenaculum meditationis atque oratio­nis identidem convertendo: quem quidem morem haud exiguo animi Nostri gaudio ac solacio Nosmet ultro recepimus. Atque ut eiusmodi gaudium ac solacium et Nobis et his, qui propius a Nobis absunt, communibus ipsorum optatis satisfaciendo, comparemus, iam nunc omnia ordinari iussimus, ut quo­tannis spiritualia Exercitia in hisce Aedihus Nostris habeantur. b) Pro Episcopis. Vos quoque Venerabiles Fratres, quanti Exercitia spiritualia faciatis, in comperto est: eis enim operam dedistis antequam sacris ini­tiaremini : eis vacastis priusquam sacerdotii plenitudo vos ornaret; subindeque, nec raro, sacerdotibus vestris rite convocatis vosmetipsi praeeuntes, ad eadem confugitis, ut animos vestros caelestium contemplatione reficiatis. Quod quidem praeclarum facinus dignum sane est, quod Nos debita ac publica prosequamur laude. Neque minore commendatione ornan­dos censemus Episcopos illos sive Orientalis sive Occidentalis Ecclesiae, quos una cum proprio Metropolita vel Patriarcha nonnun- quam in pium secessum, eorundem muneri­bus atque officiis accommodatum, convenisse novimus. Exemplum sane luculentissimum quod, quantum natura rei id sinit, speramus fore ut sedula aemulatione propagetur. Neque magna fortasse in hoc difficultas superanda erit, si secessus huiusmodi occasione illorum conventuum instituantur, quos universi alicuius Ecclesiasticae Provinciae Praesules ex officio celebrant, sive ut communi animarum saluti III. Exercitia spiritualia pro variis hominum classibus. provideant, sive ut quae maxime postulare temporum conditiones videantur, deliberent. Id quidem Nos ipsi cum Episcopis omnibus Insubris regionis peragere constitueramus brevissimo illo spatio quo Mediolanensis Ecclesiae gubernacula tractavimus, et procul dubio illo primo regiminis anno perfecissemus, nisi arcana Divinae Providentiae consilia aliter de humilitate Nostra statuissent. c) Pro Sacerdotibus et Religiosis. hire igitur persuasum Nobis est Sacer­dotes ac religiosos viros qui Ecclesiae legem hac in re praevertentes, iampridem laudabili studio Exercitia spiritualia frequentabant, in posterum eo maiore adhuc diligentia hoc sanctitatis adipiscendae instrumento usuros, quo gravius sacrorum Canonum auctoritate ad illud impelluntur. Quare sacerdotes Cleri saecularis impense hortamur ut fideles se exhibeant in Exercitiis spiritualibus peragendis, saltem modica illa mensura quam Codex luris Canonici eis prae­scribit26 ; eaque ardenti suae perfectionis de­siderio aggrediantur et obeant, ut copiam illam spiritus supernaturalis sibi comparent, quae maximopere eis necessaria est ad spirituale commissi sibi gregis emolumentum procuran­dum atque magnas animarum praedas Christo lucrandas. Hanc enim viam calcarunt sacer­dotes omnes, qui, animarum salutis studio flagrantes, in proximis ad sanctimoniae semi­tam dirigendis Cleroque educendo praestite­runt, quemadmodum, ut recens exemplum proferamus, cernere licet in Iosepho Cafasso, cui beatorum caelitum honores Nosmet ipsi decrevimus. Siquidem sanctissimo viro solemne semper fuit assiduam Exercitiis spiritualibus operam navare, quibus in se aliisque Christi administris sanctitatem impensius foveret et caelestia consilia cognosceret; ut cum egres­sus aliquando e sacro recessu, divino lumine donatus, iuniori cuidam sacerdoti, qui eo a confessionibus utebatur, eam viam ineundam aperte commonstravit, quae ad supremum virtutis fastigium illum perduxit: beatum loannem Bosco dicimus, cui nomini nullum par elogium. Qui vero in religiosae disciplinae septis quovis titulo militant, cum quotannis sacris exercitationibus perfungi lege iubeantur,27 nullum dubium est quin e sacris hisce secessi­bus magnam caelestium bonorum abundan­tiam relaturi sint, unde, prout cuique opus est, amplioris perfectionis haustus excipere, praesidiaque omnia ad consiliorum evangeli­26 Cod. Iur. Can., can. 126. 2’ Cod. Iur. Can., can. 595, § 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom