Circulares litterae dioecesanae anno 1930. ad clerum archidioecesis strigoniensis dimissae
II.
eorum viam alacrius terendam sibi comparare queant. Annua enim Exercitia mysticum „lignum vitae“ sunt,28 quo tam singuli quam communitates laude illa sanctimoniae vigebunt, qua familia quaevis religiosa floreat oportet. Neque putent utriusque Cleri sacerdotes tempus spiritualibus exercitationibus traductum in ministerii apostoliéi detrimentum cessurum. Scilicet audiant Sanctum Bernardum, qui Summo Pontifici beato Eugenio III, cuius quondam magister fuerat, scribere haud dubitabat: „Si totus vis esse omnium, instar illius qui omnibus omnia factus est, laudo humanitatem, sed si plena sit. Quomodo autem plena, te excluso1? Et tu homo es: ergo ut integra et plena sit humanitas, colligat et te intra se sinus qui omnes recipit; alioquin, quid tibi prodest, si universos lucreris, te ipsum perdens? Quamobrem, cum omnes te habeant, esto et tu ex habentibus unus. Memento, non dico semper, non dico saepe, sed vel interdum reddere te ipsum tibi“.29 d) Pro laicis Actionis Catholicae. Haud minore cura, Venerabiles Fratres, auctores sumus ut spiritualibus Exercitiis apte expoliantur multiplices cohortes Actionis Catholicae quam totis viribus provehere atque commendare non desistimus neque unquam desistemus, quippe quae perutilis (ne dicamus necessariam) participatio laicorum ad hierar- chicum apostolatum habeatur. Equidem satis verbis exprimere non possumus singularem qua perfusi sumus laetitiam, postquam accepimus ubique ferme sacrarum commentationum peculiares series esse institutas, quibus pacifici ac strenui hi Christi milites, praesertim vero tironum manipuli, excolantur. Qui, cum frequentes ad eas convolent ut ad sacra proelia Domini proelianda paratiores promp- tioresque inveniantur, in eisdem non solum subsidia ad Christianae vitae formam is se perfectius exprimendam reperiunt, verum etiam non raro arcanam Dei vocem corde percipiunt, eos ad sacra munia et ad provehenda animarum lucra vocantis atque adeo ad apostolatum plene exercendum impellentis. Splendida haec quidem caelestium bonorum aurora, quam perfecta dies brevi sequetur et cumulabit, modo ut Exercitiorum spiritualium consuetudo latius porrigatur, prudentique peritia propagetur inter varias catholicorum, praecipue iuniorum, consociationes.30 28 Gen. II, 9. 29 S. Bern., De consider., L. 1, c. 5. (Migne, P. L., torn. 182, col. 734.) 30 Cfr. „Ordine del giorno di Mons. Ragini-Tedeschi“ nel Congr. Cattol. Ita ., an. 1895. Cumque nostra hac aetate temporalia bona atque ex eis pullulantia vitae commoda simul cum aliqua opulentia ad opilices cete- rosque operam locantes haud parce defluxerint, eos in feliciorem vitae conditionem adducendo, miserentis ac providentis Dei bonitati adseribendum est quod in vulgus quoque fidelium caelestis hic Exercitiorum spiritualium thesaurus spargitur, qui, ceu sacoma, homines contineat ne, fluxarum rerum pondere pressi et in huius commoditates suavitatesque vitae se ingurgitantes, ad placita moresque materialismi misere labantur. Qua de causa iure Opera „pro Exercitiis“ quae iam nonnullis in regionibus sobolescunt, maximeque frugiferos ac peropportunos „Opificum secessus“ cum adiectis „Perseverantiae“ sodalitiis ardenti studio ac favore prosequimur, eaque omnia, Venerabiles Fratres, pastorali vestrae solertiae ac sollicitudini commendata volumus. IV. Modus peragendi exercitia spiritualia. Verum, ut laeti quos narravimus fructus ex sacris exercitationibus profluant, congrua sedulitate eis operam dare necesse est; nam si tantummodo consuetudinis causa, si tarde, si oscitanter Exercitia haec peragantur, exiguum sane vel nullum exinde emolumentum capietur. a) Solitudo et quies ab exterioribus curis. Qua de re, ante omnia opus est ut, solitudine comite, ad sacras commentationes animus intendatur, remotis scilicet omnibus vitae cotidianae curis atque sollicitudinibus; nam ut perspicue docet aureus libellus „De Imitatione Christi“ : „In silentio et quiete proficit anima devota“.31 Quamquam igitur laudandas profecto omnique pastorali industria promovendas, utpote a Deo benedictionibus plurimis auctas, sacras commentationes existimamus, quibus publice multitudines exerceantur, maxime tamen Exercitia spiritualia urgemus in secreto peracta, quae „clausa“ vocant, quibus homo facilius a creaturarum commercio distrahitur, dissipatasque animi partes cogit ut uni sibi ac Deo, veritatum aeternarum contemplatione, vacet. b) Congruum temporis spatium. Insuper veri nominis Exercitia spiritualia spatium aliquod temporis, quod in eis tradue) Pro omnibus hominum coetibus. 31 De Imit. Chr., L. I, c. 206.