Circulares literae dioecesanae anno 1925. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

saltem congregationes annue celebrare debet, quibus intervenire omnes sacerdotes dis- trictuales tenentur. Iamvero saepe saepius evenit, quod praesertim in congregationibus in urbe metropolitana haberi solitis vix ali­quot membra districtualia compareant. Haec adnotare, sufficiat. Cum sic dictae sanationis oeconomicae pro­grammate intime cohaerent haud exigua onera, quae communitates confessionales scholas ha­bentes, in sensu recentissimarum dispositionum ferre debent. Praecipue multum illas aggravat taxa, quam ad fundum pensionalem solvere te­nentur adeo,utcommunitates multae huic feren­dae impares se declarent. Iamvero negari nequit fiscum publicum talibus ac tantis premi nunc oneribus, iit nihil mirum sit, quod partem illo­rum, quae aliquando libenter portabat, modo in aliorum humeros devolvere nitatur. Nihilo tamen minus explicare velitis communitatibus statum nostrum semper adhuc talia ferre in scholas confessionales sacrificia, qualia nullus statuum in Europa. Accedit, quod sacrificia non in alienos deposcantur fines, sed in edu­cationem propriae sobolis, pro qua nunc fiscus publicus in hac rerum conditione scholas status haud eriget. Nihil itaque remanet, quam ut communitates et haec nova onera susci­piant ac ferant. Nemo sane magis sentiet one­ris huius pondus, quam ego ipse, qui et aug­mentum stipendii professorum praeparandiae ludimagistrorum Strigoniensis, porro elevatum habitationis pretium et adauctam fundi pen- sionalis taxam solvere debeo. Ut saluti animarum per intensiorem curam pastoralem consulatur et numerus pa­rochiarum augeatur, necesse est plures adhuc parochias erigere. Quod non obstante iam | aucto numero parochiarum Budapestinen- sium, semper adhuc necessarium est in ipsa regni metropoli, sed rure quoque in aliqui­bus locis. Anno elapso plures capellae suc- cursales erectae fuerunt Budapestini utpote germina novarum parochiarum ; experientia j docente rem a parvis progredi initiis, sed cum decursu temporis in erectione novarum parochiarum finiri. Hoc eodem tempore duas novas successit erigere rure parochias, unam in Tokod, alleram in Tát, in quibus de suf­ficienti quoque parochorum provisione hone­staque habitatione provisum fuit. Aliarum etiam parochiarum erectio intenditur, quem in finem necessariae pertractationes iam in­ceptae sunt et si divinae providentiae ita pla­cuerit, optato successu coronabuntur. In erigendis novis parochiis, in propa­gando fovendoque ecclesiastico spiritu, in pietate inter fideles promovenda, haud exigua et non satis laudanda servilia praestiterunt mihi et vobismetipsis recentiori tempore con­stitutae communitates ecclesiasticae. Has, FE. et FF. in Christo dilectissimi, curae et solli­citudini, immo amori vestro quam impensis­sime commendo. Habetis circa vos fideles laicos, viros et foeminas, amore rei sacrae animatos et ardentes, qui rem ecclesiae faciunt suam et quod hueadusque inusitatum fuit, consilio et opere vos juvare nituntur. Occasione sollemnitatum illarum, quibus placuit vobis honorare anniversarium quin­quagenarium sacerdotii mei, nihil adeo movit cor meum, quam conspectus turmae fidelium, qui coram me tamquam delegati communitatum ecclesiasticarum comparuerunt zeloque fidei sacrae ardentia vota protule­runt. Vox mea faucibus haesit et verba gra­tiarum rigarunt lacrymae non adeo ex oculis, quam e commoto prae gaudio corde manantes. Quum communitates hae rem apud nos novam hucusque inusitatam constituant, cura illarum persaepe haud caret difficultatibus; ast 'difficultates hae haud sunt insupporta- biles. Meminisse juvabit, nos alia ac hucusque vivere tempora. Iam vel ipsa de die in diem progrediens evolutio suffragii universalis, vi cuius fideles qua cives reipublieae singula- rumque communitatum in res gerendas sem­per majorem exercent influxum, ipsos impel­lit, ut similem, in quantum hoc divina eccle­siae constitutio admittit, in res quoque eccle­siasticas exercere valeant. Condita in hunc finem statuta nihil continent, quod nativis ecclesiae juribus adversaretur et ipsi- curati multum exinde capiunt adjutorii, si et ipsi fideles cum ipsis cooperenlur manumque auxiliarem praebeant. Omnis itaque diffi­dentia, quam hucusque hinc inde observare licuit, cesset. Curati cum ecclesiasticis com­munitatibus ad exemplum Christianorum primi aevi constituant cor unum et animam unam, unitisque viribus cooperentur ad communem finem: salutem nempe animarum. Cum gaudio experior parochias aliquot iam et propria folia habere, quae mutuo con­tactui inter parochiam et fideles fovendo de­serviunt. Ex argumento horum foliorum appa­ret, quam salutarem illa exerceant influxum in vitam spiritualem fidelium vivaciorem red­dendam praecipue in parochiis illis, quae pro­prias, ut dici amat, sectiones caritativas habent. Faciente autem me commemorationem de operibus caritatis, haec ipsa caritas urget me ad gratias agendas illis in Christo fra­tribus fidelibusque bonae voluntatis, qui anno elapso exercendo fraternae caritatis et bene­ficentiae opera, haud obliti sunt seminarii archidioecesani, quod bonis suis in sequelam belli sipolatum, cum concursu solummodo

Next

/
Oldalképek
Tartalom