Circulares literae dioecesanae anno 1924. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
V.
2* atque corrigendum essel, quidve renovandum vel instituendum, quod ad instaurandos mores ad mentem Pontificis immortalis memoriae facilius conduceret. Cum vero intellexisset operarios pro evangelica messe diversis locis, praesertim vero in principe civitate, desiderari, novas parochias erigere sibi constituerat et omnes curas in id apposuit, ut proposita sua, superatis quae obstabant difficultatibus, ad effectum deducerentur. Revera Deo adiuvante hucusque in hac archidioecesi Strigoniensi 18 parochias el 8 curalias erexit, novas fontes aquae salientis ad vitam aeternamd unde lluenta fidei el chari- tatis in corda fidelium superabundanter iam iam diffundi cernimus. Haud mirum est quod actuosam hanc charitatem eminenter sibi vindicaverit amplissima regni metropolis, in qua 13 parochiae, 4 ecclesiae multaeque capellae erectae sunt et fideles parochiani ad Luendam et augendam vitam Christianam, suadente el urgente Archiepiscopo, in coetus parochianos coaluerunt. Ut vero operarii qui in vineam mitterentur Domini, semper praesto essent iisque quae pro sacrosancto munere sacerdotali requiruntur, instructi virtutibus, Archiepiseopus Noster de educatione cleri maximopere semper fuit sollicitus. Sicut aquila quae protegit pullos suos provocans ad volandum et super eos volitans,2 ita Pater amantissimus super alumnos seminarii vigilat ipsisque indesinenter inculcat, ut alliora petant summitalesque doctrinae sacrae et divinarum virtutum nunquam non quaerant. Compertum est Vobis. Ven. Fratres, quanta huiusmodi pastoralis sollicitudo sacrificia expostulet. Seminarium, quod ab antiquissimo tempore munificentia archiepiscoporum libe- raliter ditaverat, adeo ut formando iuniori clero par essel. hostilis invasio bonis destituit et ex tunc Archiepiseopus, oneribus, quae antiquum institutum amplius ferre non valet, in se assumptis, media necessaria alumnis subministrat oblitus sui commoditatumque vitae, quae ex opinione hominum secum ferre deberet sublimis eius dignitas. Quid vero commemoremus charitatem Archipraesulis erga vos, Ven. Fratres, qui vocati estis, ut sitis dispensatores mysteriorum Dei.'3 Hanc charitatem, quotquot estis, experiendo noveratis. Si ad Eum acceditis, coram patre comparetis: tristes solatur, pressos sublevat, deviantes amanter ad officia reducit, ita ut rigorem virgae ferreae* nescire, sed amoris imperio regere videatur. Nulla ipsi optabilior alfertur occasio, quam cum viros sacri ordinis adunatos alloquatur eosque ad officia suscepti muneris servanda hortetur. Cum allocutionibus suis exercitia spiritualia aperiret el clauderet, quotannis Eum vidimus, dum verba faceret, adeo efferri cogitatione sanctitudinis muneris sacerdotalis, ut nullum ipsi desiderium vehementius, quam ut filii spirituales in sanctitate et iustitia5 serviant Deo, qui in sui sortem eos vocare dignatus est. Verba item ab Ipso audivimus revelantia, (piae sit sublimitas et profundum° amoris, qui Eum compellit, ut in exercendo munere sacerdotali ora- 1 1 Jo. 4, 14. - 2 Deut. 32, 11. - 3 1. Cor. 4. 1. — 4 Ps. 2, 9. - & Ep. 4, 24. - 3 Eph. 3, 18.