Circulares literae dioecesanae anno 1924. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

tionibiis el verbo et opere, nulla die praetermissa, spirituales tilios animo magno adiuvet el confortet. Insignia suae charitatis documenta sunt dona­tiones, quibus fundum sacerdotum delicientium inde a sua in archiepiseopum elevatione iterato ditare sicque eos iuvare voluit cjui, consumptis in labore viribus, accessum iam exspectant ad dilecta tabernacula1 Domini. Item paterna charitas Ei cogitationem indidit de erigendis duabus domibus, ubi catechetae Budapestinenses vitam communem foverent. Putamus nec ea quidem licere hac occasione silentio premere, quae Archipraesul Noster, temporibus exitialibus, in favorem patriae operatus est. Antequam ad dignitatem episcopalem esset evectus, munus deputati per annos gerebat et in coetu legumlatorum vindex atque propugnator exstitit principio­rum Christianorum, in quibus vera salus radicari oportet rei publicae. Inter belli calamitates, quando gentes fere omnes inter se dimicarunt, quasi in exilio esset salus, Ipse perfecte intellexit nullum alium populum plus perdi­turum esse quam suum, nisi annis hostilibus felici exitu resisteret. Quare totus in eo fuit, ut cives in implendis officiis relineret, ne eorum negligentia extremum causaret patriae exitium. Interim vero cum omnia essent plena luctus, plena curarum, inter afflictos orphanos, viduas et milites vulnere ictos pertransiit benefaciendo2 el in quantum Ipsi licuerit, levamen eis afferendo. Cum vero in bello devicti essemus, ordo publicus subversus, rex, cuius caput non multo ante S. Corona redi iniverat, et cum eo auctoritates regni a potestate remotae, omnes curas in id contulit, ut concordiam utriusque reipublicae in universali ruina tueretur, vel si hanc tristia tata funditus turbavissent, ex tali infortunio Ecclesia minimum caperet detrimentum. In communi vestra cognitione est, quantum ob huiusmodi solertiam pati debuerit, quando in revolutione socialistka faex populi potestatis publicae potita est. Postquam deinde civitas hominibus perversis, potestate publica abutentibus, depurgata erat, ordo quidem publicus restitutus fuit, difficillima tamen erat gubernii civilis positio, quippe quod ab exieris nationibus non esset agnitum. Qualia merita Archiepiscopus Noster hoc tempore erga patriam aequisiverit. quoties obstacula in accessu ad moderatores exterarum nationum removerit, haec omnia enarrare eorum erit, qui suo tempore luctuosissimi huius aevi con­scribent historiam. Quantum tempora adversa et agitatissima permiserint, Archiepiseopum nostrum haud fugerunt illa studia, quae humanitati cuiuscunque generis afferunt incrementa. Haec Eum semper fautorem, cultorem protectoremque habuerunt. Fundationem scholarum promovebat, cultores artium ad exem­plum magni nominis decessorum amicitia sua honorabat curabatque, ut opera artis et eimelia, partim a decessoribus partim ab Ipso in residentia archi- episcopali congesta, apte eoordinarentur dignaque obtinerent receptacula. Imo 1 Ps. 82, 2. — 2 Act. 10, 38.

Next

/
Oldalképek
Tartalom