Circulares literae dioecesanae anno 1924. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE i. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Nr. 1. Aeppus ad clerum in capite novi anni. Dum ad finem anni elapsi et in exordio anni renascentis Vos saluto, V.V. F. F. et Filii in Christo Dilectissimi, ante omnia gratias Vobis ago (pias possum maximas pro habita mei tam occassione festorum Nativitatis Do­mini, quam incipientis novi anni memoria. Jucundissimum mihi fuit e datis ad me copio­sis litteris percipere, Vos non tantum memo­res obedientiae et reverentiae canonicae, quas dum Vobis manus presbyterii imponerentur, promiseratis, adhaerere patri Vestro, cui cura est de Vobis, sed qua filios in Christo devo­tissimos, omni uti, quae se offert occasione, ut hanc externis quoque signis manifestetis. Et revera si unquam alias, nostris praesertim temporibus opus est, ut episcopus et clerus, tamquam acies bene ordinata, unum corpus efficiant, itidem sentientes et agentes, ut digni fiant ministri Christi et dispensatores myste­riorum Dei. Vinculum istud, quod ipsos invi­cem ligat, non tantum fundamento legis cano­nicae innitatur oportet, sed sit mutua illa caritas, de qua Salvator divinus dixerat, ipsam esse signum commune discipulorum Christi. „Ex hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem“ (Joann. Ill, 35). Praeter gratiam ex alto, quam Dominus impertit omnibus humiliter depre- caniibus, haec mutua animorum voluntatisque concordia addit nobis vires, ut crescentibus de die in diem necessitatibus satisfacere possi­mus spiritualibus indigentiis commissi nobis populi fidelis huncque secura manu ad por­tum felicitatis aeternae ducere valeamus. Pro exantlatis itaque etiam anno elapso pastoralibus laboribus, praecipue vero pro illis, quos in erudiendam juventutem insump­sistis, nomine ipsius Magistri divini gratias ago Vobis, qui vocem aeppi vestri non audis­tis tantum, sed obsequenti animo etiam sus­cepistis. Recipite proin hanc meam gratiarum actionem sinceram, quam Vobis illorum quo­que nomine nuncupo, qui beneficiorum per Vos qua collatorum, qua pariorum facti sunt participes. „O quanta beatitudo — exclamat s. Hieronymus — pro parvis magna recipere, aeterna pro brevibus, pro morituris semper viventia et habere Dominum debitorem“ (Ep. 150). Praesertim vero laudibus hic cumulare oportet professores doctrinae religionis et catechetas, qui prout e datis ad me relationi­bus, sed propria quoque experientia comper­tus sum zelo infatigabili anno quoque elapso fungebantur nobilissimo munere suo, ad ple­nam meam parentumque satisfactionem. Necessarium itaque haud est sponte curren­tibus calcar addere; nihilo tamen minus liceat Vos rogare ne fervorem omni laude dignum remittatis, sed potius duplicetis in ilia saltem mensura, in qua crescunt spirituales nostrorum temporum indigentiae nostraque obligatio ta­lem educandi juventutem, quae fundamentum firmum renascentis patriae constituere valeat. Impellet Vos et ipsa tenellae aetatis amabili­tas et peccatis nondum obfuscata dignitas. Cernatis tamquam sub persona latentem in exiguis corpusculis divinae originis speciem, lineamenta coelestis cognationis, sanguinem Christi; in eisdem pretium crucis, jus regni ad haereditatem aeternam videatis; tum vero non modo libenter, sed etiam ambitiose munus docendi exercebitis. Jam alias memini me omnia tentasse, ut meliori subsistentiae cleri consulatur. Prae- suscepta hunc in finem conamina optatus tandem coronavit effectus. Sors materialis cleri in tantum jam coordinata fuit, ut ad interim saltem gravioribus curis solutus vocationi suae sacerdotali vacare possit. Certum quidem est nunc quoque desiderari aliqua, sed obli­visci haud licet gravissimarum in quibus ver­samur conditionum, neminemque esse, demptis fortasse iis, qui in mensis argentariis ludunt, qui abstinere et sustinere non deberent. Ast 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom