Circulares literae dioecesanae anno 1924. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

2 negari nequii materialem sortem cleri in aliis regionibus ac nostra multo difficiliorem esse zelumque illius pastoralem nostro haud mino­rem. Rectam in his sentiendi normam et agendi tramitem nobis insinuat sancta mater ecclesia, dum nos in officio canonico orare jubet: Paupertatem et divitias non dederis mihi, sed ea tantum, quae victui meo sunt necessaria. Adjungo utique, victui honesto, dignitati cleri convenienti. Nostis, quia legistis, Dilectissimi Fratres, anno elapso successisse tandem plures paro­chias et beneficia curata erigere tam in ipsa civitate metropolitana, quam etiam rure, in quarum erectione pastoralis sollicitudo Vestra non ultimas sibi vindicat partes. Assidua ani­marum cura, indefessus labor pastoralis mui- tum contulerunt ad excitandum in fidelibus desiderium erigendi novas parochias vel cura- tias ferendaque necessaria in hunc finem sacri­ficia. Singularem in hocce meretur laudem metropolitana regni civitas, quae non obstan­tibus difficillimis conditionibus materialibus, in quibus et ipsa versatur, grandia tulit sacri­ficia tam in erigendis novis parochiis, quam in melioranda temporali sorte cleri metropo­litan! curam animarum exercentis vel vero institutionem religiosam in scholis impertien­tis. Pro hacce civitatis metropolitanae magna­nimitate haud cunctabar, quoties occasio fere­bat, congruas agere gratias, quas hic quoque repeto, ut in ipsis ADioecesis annalibus exslet memoria gratitudinis nostrae. Persuasum mihi est Clerum civitatis metropolitanae magni habiturum haecce sacrificia illaque e parte sua recompensaturum labore fatigari nescio in sacro suggestu, in poenitentiae tribunali omniumque sacramentorum administratione, in scholis, in vita sociali omnique loco et modo, quo semet creditis sibi fidelibus utilem exhibere poterit. Tali modo promovebunt regenerationem illam Christianam, immo catho­licam, quae si in civitate metropolitana ex­ordium sumpserit animasque omnium occupa­verit, salutarem suum influxum in universum regnum exercebit. Gravissimum autem pondus addetis pas­torali sollicitudini Vestrae verae vitae sacer­dotalis exemplo. Sancta mater ecclesia vult clerum omni virtutum genere ornatum, ut exinde aedificetur populus; vult clerum, qui non destruat exemplo, quod aedificavit verbo, lialem voluit habere S. Paulus apostolus iscipulum suum Titum, quem taliter horta­batur: „In omnibus Teipsum praebe exem­plum bonorum operum in doctrina, in inte­gritate, in gravitate . .. ., ut is, qui ex adverso est vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.“ (Tit. 2, 7. 8.) Notum est tritum illud: consilium ab hoste ne accipias. Sed si is, qui ex adverso est, inimicus nempe, ipse nihil habeat, quod adversum te dicere queat, tale consilium, idest testimonium tutissime accep­tare poteris. Quapropter non tantum ante oculos habeatis semper, sed etiam cordi im­pressa teneatis verba s. Hieronymi ad Nepo- tianum et in hoc ad nos omnes directa: „Non confundant opera tua sermonem tuum, ne quum in ecclesia loqueris, tacitus quisque respondeat: cur ergo haec, quae dicis, ipse non facis?“ (Epist. 52.) Hac occasione praetermittere non possum, quin Vobis, V. V. F. F., causam ephemeridum catholicarum quam impensissime commen­dem. Ligna portare in silvam censendus essem, si Vobis gravitatem causae hujus multis ex­plicarem. Omnes scitis quanta sacrificia pos­tulaverit tales fundare et stabilire ephemeri­des catholicas, quae tum progressui moderno, cum spiritui catholico respondeant. Habemus nunc jam in ephemeridibus „Nemzeti Újság", „Uj Nemzedék", „Uj Lap" pagellas volantes, quae quod argumentum et amplitudinem atti­net, cum omnibus in patria vulgatis epheme­ridibus concurrere poterunt, immo quam plu­rimis palmam eripiunt. Omnes scitis commune fuisse desiderium catholicorum Hungáriáé, tam ecclesiasticorum, quam laicorum, ut catholici in Hungária non destituerentur or­ganis, similibus illis ephemeridibus, quae in oris exteris a catholicis viris cum magno rei catholicae emolumento vulgantur. Hoc catho­licorum votum post varios casus tantaque discrimina rerum, publicatione praedictarum ephemeridum tandem adimpletum fuit. Omnes hae ephemerides luculentissimis testimoniis jam hucusque comprobaverunt, quod ecclesiae jura propugnare ac vindicare norint ac velint, tum quod politica principia profiteantur sane prosperitati regni proficua, verbo, quod non destruere, sed aedificare, non demoliri, sed con­servare, non dissidia serere, sed almam inter cives regni pacem tueri ac conservare cupiant. Ast vero prout reliquae hoc tempore epheme­rides, hae quoque sentiunt novercas circumstan­tias, in quibus versamur et quidem eo magis, quum independentiam suam tueri debeant illamque servituti alieni aeris mancipare haud liceat. Qua de causa nostrum est illas omni possibili modo juvare, quod fit sive pretii in capite illarum signati repraesentatione, sive vero commendatione apud fideles nostros, qui nunc nec illa hucusque usitata excusatione uti possunt, ephemerides has sive quoad in­ternum argumentum, sive quoad copiam dic­torum inferioris esse valoris ac reliquae in regno publicatae ephemerides. Quod vero ad summam aeris nunc solvendam attinet, quam-

Next

/
Oldalképek
Tartalom