Circulares literae dioecesanae anno 1923. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE. i. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Nr. 4191/1922. Arehieppus ad Clerum in capite novi anni. Dum largiente Domino iterum annum terminaturi sumus moxque eodem, favente Deo novum occepturi, libenter equidem utor, quam optabam, occasione, brevibus saltem verbis alloquendi Vos, V. V. F. F. et Filii in Christo Dilectissimi. Atque ante omnia gratias Vobis ago quam pos­sum maximas pro habita a Vobis mei j memoria occasione illius diei, quae decies anniversaria recurrit ex eo, quod divinae providentiae placuerit me revehere ad solum et Dioecesim natalem, quam etiam ad caput novi, qui citatis appropinquat passibus, anni. Quod in primis meis litteris, capessendo sedem aeppalem Strigoniensem Vobis adpromiseram, futurum me esse Vobis et creditis mihi fidelibus pastorem et patrem omnes vires suas in salutem horum superimpendentem, hoc divino fretus adjutorio semper exequi conabar habendo memetipsum alioquin servum j inutilem, quamvis omnia quae facere debuerim reipsa quoque facere cupientem. Quod vero concepta proposita non suc­cesserit in omnibus exequi, non defectui voluntatis, quamvis optimae, sed tristis­simis in quae incidimus temporibus ad- scribere quaeso velitis. Mille transierunt anni, ex quo Sanctus protorex noster annuente et approbante Summo Pontifice fundavit archiepiscopa- tum Strigoniensem, qui tempore funda­tionis suae maximam occupabat regni partem. Sors regni a sancto rege coor- dinati decursu saeculorum eadem fuit, quae erecti ab ipso archiepiscopatus. De­vastato per Tartaros regno et ipsa archi- dioecesis depopulabatur; incidente post cladem Mohacsianam magna regni parte sub jugum Turearum eadem sors et ipsi archi dioecesi obtigerat. Nunc vero di­scerpta per iniquam pacem millenaria haereditate S. Stephani, ipsa antiquissima ADioecesis tristissimam subiit sortem, qualem anteactis saeculis adusque nun­quam experta fuerat. Verum quidem est illam adhuc juridice integram subsistere, ast jurisdictio archiepiscopi in maximam ejusdem partem suspensa manet ab illo tempore, quo administrator apostolicus in occupata parte constitutus fuerat. Bona archiepiscopatus, capituli ex maxima parte, seminarialia vero omnia sequestro affecta et occupata sunt adeo, ut ex illis a quat­tuor jam annis legitimi illorum posses­sores ne obulum quidem perceperint. Quantis cum curis his in tristibus cir­cumstantiis administratio dioecesis con­juncta sit, facile quisquis cordatus intel- liget. His tamen non obstantibus non licet despondere animum, immo quo majores fuerint difficultates, quae se nobis obji­ciunt, eo cum majori et magis volenti animo debemus omnes vires eo impendere, ut singuli nostrum eo in loco, quo placuit nos collocare divinae providentiae, obli­gationibus nostris satisfaciamus. E datis ad me utroque titulo litteris cum gaudio perspicio, vos contemptis accrescentibus de die in diem difficultatibus omni cum fervore incumbere obligationibus vestris curareque, ne quis illorum, quos provi­dentia divina nobis concrediderat, culpa nostra pereat. Et jam ipsa adhaesio filia­lis ad archipraesulem vestrum, cujus tot testimonia exeunte anno perceperam, tes­sera mihi est vos saluti creditorum vobis fidelium attente invigilaturos dispositioni­busque abhinc percipiendis, prout hucus­que, ita et in posterum quoque promp­tissime obsecundaturos esse. Dum itaque Vobis pro nuncupatis mihi votis gratias ago, vicissim precor, ut vobis Deus, cujus bonitatis infinitus est thesaurus, pariter benedicere dignetur, ut in semitas man-

Next

/
Oldalképek
Tartalom