Circulares literae dioecesanae anno 1923. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

9' datorum ipsius currentes exultetis ut gigas ad currendam viam suam. Hac vero vice requiro vos, ut monialibus quo­que et variarum congregationum sorori­bus, infra ambitum parochiae degentibus, quae mei occasione hac aeque memores factae sunt, nomine meo gratias condig­nas agere velitis. Aliud quoque est, ad quod hac vice annua attentionem vestram provocare cupio. Scitis e dispositione can. 126. C. J. C. omnes sacerdotes obligatos esse tertio saltem anno spiritualibus exercitiis vacare. Nunc tertius jam incipit annus, ex quo, finito bello, denuo repristinavi- mus observatum jam antea usum et in­cepimus communia sacra exercitia cele­brare. Quum vero plures adhuc sint, qui nec in communibus sacris exercitiis par­tem ceperant, nec testimoniis mihi sub­missis probaverant, se huic obligationi in aliqua religiosorum domo satisfecisse, hos jam in antecessum ad hanc suam obli­gationem attentos reddo et quidem eo magis, quum seminarii aedes omnibus excipiendis haud pares essent. E re itaque esset, si pars saltem horum in aliqua religiosorum domo, imprimis vero apud PP. Societatis Jesu Budapestini, sacra exercitia spiritualia perageret. Causa Seminarii, in quo adolescentes in spem ecclesiae succrescunt, omnibus nobis cordi esse debet, jam vel ideo, quia et nos ipsi hujus impensis aliquando in pietate et scientiis exculti fuerimus. Si non aliud jam et ipsa gratitudo deposcit, ut instituto huic dioecesano, de quo su­perius jam memini, singuli in quantum possumus succurramus. Ego ipse nulla recuso in hunc finem sacrificia. Quum indigentiae mutilatae archidioecesis nunc plurimae sint, solus torcular calcare non possum, sed circumspicere debeo, unde veniat auxilium mihi. Justum itaque est atque dignum, ut qui aliquando beneficiis instituti tunc opulenti fruebantur, nunc in quantum possunt, illi succurrant. Ipso­rum quoque fidelium erit adjuvare semi­narium. Illorum etiam causa agitur, ne adveniat tempus, ut parvuli petant panem et non sit, qui frangeret illis. Claudo verbis S. Pauli: gratia Do- mini nostri Jesu Christi vobiscum. Cha­ritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Arnen. Strigonii, die 31. Decembris 1922. SSmus Dominus Noster ad festa Na­talia Domini publicavit primas encvclicas: litteras suas, ad universum orbem catho- licum directas. SSmus Dims noster in his encyclicis litteris monumentum posuit aere perennius isti sapientiae et pruden­tiae, quae ex augustissima Petri cathedra decursu saeculorum resplendere univer­sumque orbem terrarum illuminare solet. Societas litteraria a S. Stephano nuncu­pata litteras Suae Sanctitatis mox publi­cabit in authentica versioné hungarica. Velitis curare DD. FF., ut versio haec inter fideles quo latius divulgetur et lega­tur. Vos ipsi in concionibus sacris illas ad notitiam populi fidelis perferatis. Po­testatem autem vobis facio illas in usum bibliothecae parochialis ad onus fisci sacri procurandi. Strigonii, die 2-a Januarii 1923. A böjti rendre nézve az apostoli Szent­széktől múlt évi nov. 14.-i kelettel nyert különleges felhatalmazás alapján akként rendelkezem, hogy nálunk az eddigi, az 1920. évi körlevelek 4—5-ik lapjain kö­zölt rendelet teljes egészében érvényben marad az 1927. évig bezárólag. Az apos­toli Szentszék kivételes kegyképen meg­engedte most azt is, hog}^ nálunk az eny­hített böjti napokon (diebus solius ieiunii) a főétkezésen kívül az esti étkezéskor is lehessen húst enni, de csak olyan kis mennyiségben, hogy az egyszeri jóllakás kötelezettsége a mondott napokon is be­tartassák. A felmentés tartamára nálunk tehát ez irányadó szemben az 1920. évi körlevelek 13. oldalán 242. sz. a. talál­ható döntéssel. A Tisztelendő Lelkész urak oktassák ki kellőképen híveiket a böjti rendre nézve és buzdítsák őket, hogy a böjti enyhítésekért hálájukat jócseleke­detekkel, különösen alamizsnálkodással és imádsággal rójják le. Esztergom, 1923. január hó 2. Nr. 33. SSmi Domini Nostri Litte­rae Encycl. 47. sz. Böjti ren- ledet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom