Circulares literae dioecesanae anno 1921. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
13 III. Nr. 1874. Beatissimus Pater nonnulla ad religionem pertinentia inculcat. ( J 1 ] 1 ] i Ex epistola Beatissimi Patris ad Episcopos Belgarum die 10. Februarii anni curr. data et in commentario officiali Num. 4. — 11. Martii 1921. publicata (A. A. S. pag. 127—130), in qua Sua Sanctitas nonnulla quae ad religionem pertinent inculcat, instructionis ac directionis causa sequentia duximus vobiscum, VV. FF. ac DD. FF., communicanda. De actione sacerdotali sic loquitur: „Ut ex labore suo sacerdos uberes, qui sperantur fructus percipiat, is omnibus rebus instructus sit quas tempora postulant, quaeque eum discipulis gratum acceptumque efficiunt: maxime vero linguam probe calleat, qua varii utuntur hominum ordines quibuscum pro officio communicare debet, cum secus, uti patet, impossibile esset ministerii sui exercitium.“ * De facultate scribendi scriptaque publicandi: „De facultate autem typis scriptiones edendi, quoniam mirandum in modum ea crevit ac permagna eiusdem vis est in utramque partem, cum errorem aeque ac veritatem incredibili celeritate divulgari possit, idcirco Nos religiose observari volumus quod statutum est canone 1386. Codicis Juris Canonici, quo vetantur clerici, sine consensu suorum Ordinariorum, libros, qui de rebus profanis tractent, edere, et in diariis, foliis vel libellis periodicis scribere vel eadem moderari.“ * De obsequio Episcopis debito ac generatim de clero: „Quae autem de clero vestro hucusque diximus, ea praesertim pertinent ad clerum regularem, qui, cum peculiari lege teneatur ad perfectae virtutis apicem nitendi, iis omnibus se abstinere debet quae possint a tam praeclaro proposito eum avertere. — Quamobrem obsequatur consiliis vestris uterque clerus : ita enim, arcte vobiscum coniunctus, frugiferam apostolatus operam in populo navare poterit.“ Strigonii, die 5. Maii 1921. In recitatione Ssmi Rosarii, ad faciliorem mysteriorum meditationem, viget in quibusdam regionibus consuetudo addendi cuilibet salutationi angelicae post vocem „lesu“ brevem enunciationem mysterii meditandi, ita ut dicatur, exempli causa: „Benedictus fructus ventris tui Iesus, qui pro nobis sanguinem sudavit“. Attento autem canone 934. § 2 Codicis luris Canonici, iuxta quem Indulgentiae alicui orationi adnexae penitus cessant ob quamlibet additionem, detractionem vel interpolationem; a quodam oratore privatim quaesitum fuit: „Utrum praedicta consuetudo servari et propagari possit, integris manentibus Indulgentiis Ss. Rosario adnexis“. Et die 27 Iulii a. 1920 haec Sacra Poenitentiaria respondit: Negative. Cum autem huiusmodi responsum a praedicto oratore vulgatum fuisset, nonnulli Ordinarii Helveticae et Gfermanicae ■Nr. 1375. ; Declaratio et indultum ' circa morem ; addendi quaedam verba salutationi angelicae in recitatione - Ssmi Rosarii. I i i 3