Circulares literae dioecesanae anno 1921. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

14 Nr. 1376. Dubia circa Indulgentias festis adne­xas quando haec transfe­runtur. Ditionis exposuerunt consuetudinem prae­dictam sic invaluisse in suis dioecesibus inde a remota aetate, ut absque scandalo et perturbatione fidelium submoveri non possit, atque insuper s. m. Pium IX, a. 1859, pro locis ubi mos iam invaluerat, clementer indulsisse ut fideles tali ratione Rosarium recitantes valeant eiusdem In­dulgentias lucrari. Itaque Sacra Poenitentiaria re mature perpensa censuit: 1) declarandum esse, canonem 984 § 2 Codicis Juris Canonici continere legem generalem, quae indultum pianum nullimode revocat; 2) supplican­dum Ssrno pro extensione eiusdem ind ulti, favore omnium qui iuxta praedictum mo­rem in quibuslibet locis Ss. Rosarium re­citare consueverint. Facta autem de praemissis relatione Ssmo Dno nostro Benedicto div. Prov. Pp. XV. ab infrascripto Cardinali Poeniten- tiario Maiore, in audentia diei 21 huius mensis, Sanctitas Sua enunciatam decla­rationem approbavit, et indulti extensio­nem, ut supra, benigne concedere dig­nata est. Datum Romae, in Sacra Poeniten­tiaria, die 22 Ianuarii a. 1921. 0. Card. Giorgi, Poenitentiarius Maior. L. f S. F. Borgongini Duca, Secretorius. Strigonii, die 15. Maii 1921. Attento canone 922. Codicis luris Ca­nonici. proposita fuerunt sequentia dubia: „Cum festum, cui adnexa sit aliqua Indul­gentia, legitime quidem transfertur, sed ad tempus tantummodo et absque solem- nitate ac externa celebratione, quaeritur: 1° utrum Indulgentia cesset vel maneat diei affixa; et quatenus negative ad lam partem, utrum 2° maneat etiam cum fes­tum transfertur ob occursum feriae VI in Parasceve?“ Sacra Poenitentiaria respondit: Circa lum, negative ad lam pariem, affirmative ad 2am. Circa 2um, affirmative. Facta autem de praemissis relatione Ssmo D. N. Benedicto div. Prov. Pp. XV, ab infrascripto Cardinali Poenitentiario Maiore, in audientia diei 4 huius mensis, Sanctitas Sua enunciata responsa appro­bavit et publicari iussit. Datum Romae, in Sacra Poeniten­tiaria, 18 Februarii a. 1921. 0. Card. Giorgi, Poenitentiarius Maior. L. f S. F. Borgongini Duca, Secretorius. Strigonii, die 15. Maii 1921. Die 19. Junii alumnis Seminarii Stri- goniensis cursum theologicum emensuris, qui in festo Corporis Domini, respective die 12. Junii ordinibus Subdiaconatus atque Diaconatus erunt initiandi, sacrum ordinem presbyteratus sollemniter con­ferre intendimus. Quod ad notitiam Vene­rabilis Cleri atque fidelium perferentes toto ex corde omnes hortamur, ut diebus praedictis preces ad Deum fundant fer­ventes Eumque, apud quem omnia sunt possibilia, rogent, ut populo Nostro tantas passo tribulationes concedat pastores qui semetipsos virtutum exhibentes exemplar fideles pressos in via salutis confortent docentesque eos in sanctitate veritatis ver­sus aeterna revehant. Quapropter volumus sacras ordinationes praecedenti die Domi­nica ex ambone denuntiari simulque prae­scribimus, ut sacerdotes Archidioecesis Nostrae missam celebraturi diebus supra- dictis collectam pro omni gradu Ecclesiae sumant (3. inter diversas in Missali). Strigonii, die 15. Maii 1921. Az esztergomi főegyházmegye pap­növendékeinek sorába lépni szándékozó ifjak a folyó iskolai év végén, legkésőbb folyó évi július hó 20-ig bezárólag jelent­sék be ezt a szándékukat írásban az esz­tergomi érseki hatóságnál. Személyes meg­jelenés nem szükséges. A felvétel iránt benyújtandó kérvényhez csatolni kell: 1. az utolsó iskolai bizonyítványt, 2. a ke­resztlevelet, 3. a bérmalevelet, 4. a szü­Nr. 1572. Collatio S. Ordinum publicatur. 1446. SZ. Felvétel a szeminá­riumba.

Next

/
Oldalképek
Tartalom