Circulares literae dioecesanae anno 1920. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Venerabiles Fraires et Filii in Christo Dilectissimi! Nr. 1. Archiepisco- pus ad cieram in capite novi anni. Quod celeberrimus Romanorum his­toriographus de sorte suae gentis scribit: lVita populi Romani per incerta maris et tempestatum quotidie volvitur (Tac. Ann. 3, 54.), hoc pro dolor, de nostra quoque plurimum afflicta gente valet. Intercape­dine mille annorum, a quo tempore natio hungarica patriam hanc incolit, licet plurima aegerrimaque perferebat, tantis calamitatibus, stragibus ac nunc, exposita haud unquam fuerat. Quodsi enim ferae Tartarorum incursiones regnum depopu­laverint, quodsi infausta clades Mohácsiana regnum privaverit rege, archipraesulibus, magnatibus et nobilitate regni, quodsi magna pars haereditatis Sti Stephani sub jugum Turearum devenerit, ipsum tamen regnum adeo direptum ac annihilatum non fuit, prout nunc non sine fundato angore et timore eventurum pertimes­cimus. Penes haec ingentia mala quasi secun­darii ordinis videntur esse illa, quae in spe­cie ADioecesim iam nunc inde feriunt, quod bona archiepiscopi et capituli metropoli­tan ab extranea potestate civili iniuriose detinentur deque proventibus eorum dis­ponere legitimi usufructuarii impediun­tur, adeo ut ipsa ADioecesis privata sit caritatis et beneficentiae fontibus, unde omnes institutiones arcliidioecesanae ale­bantur et quarum defectum nunc sentiunt quotquot iisdem fruebantur. Vere nobis applicari possunt verba S. Hieronymi scribentis ad Eustoch. (Ep. 33.): „Illam quondam potentiam et ignorantiam divi­tiarum ad tantam inopiam pervenisse, ut tecto et cibo et vestimento indigeat.“ His omnibus autem vix comparari possunt vulnera, tempore diuturni belli, praesertim vero novem mensibus duarum revolutionum vitae publicae et imprimis religiosae inflicta. Non est meum hic per partes enumerare quantam cladem intu­lerit prorumpens ex inferni barathro spi­ritus perversionis omnibus institutionibus nostris. Vos Venerabiles Fratres ac Filii in Christo Dilectissimi, qui in medio mundi in maligno positi penes gregem Domini excubias agitis, optime nostis quantopere successerit hominibus perver­sis omnem destruere auctoritatem, quod equidem haud mirum est. Labefactata enim fide, discerpto vinculo illo, quod homines ad Deum ligabat, cultu Dei e cordibus sublato necesse erat cadere thro­nos illos temporales, in quibus sedebant principes hujus saeculi, Dei vicem geren­tes et non populorum sed Dei nomine gubernacula tenentes. Dirutis autem tró­niš principibusque legitimis exulare co­actis, firmissimum illud evanuit funda­mentum, in quo iustitia, publica securi­tas omnisque generis commodum atque prosperitas civium requiescebant. In de­structa tali modo societate facile iam fuit secfatoribus perversorum principiorum erigere dominatum abominabilis commu- nismi bellumque indicere apertum Deo, religioni, iuri proprietatis, civibus inno­l

Next

/
Oldalképek
Tartalom