Circulares literae dioecesanae anno 1920. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

2 centibus ipsique sociali ordini pernicio­sum. Quanta scelera perversissimi huius systematis asseclae decursu quinque men­sium perpetraverint, nemo est qui igno­ret ; quanta porro quoque commissuri essent, nisi abreviati fuissent dies illorum, pariter omnes norunt, omnesque uno ore confitentur cum vate divino: Misericor­diae Domini, quia non sumus consumpti. (Thren. 3, 22.) Non horsum pertinet de damnis ma­terialibus redactae ad incitas patriae il­latis disserere, quamvis intercedens inter illa et damna spiritualia et moralia ne­cessitudo negari haud possit. Compertum siquidem apud omnes est, populum bonis temporalibus carentem iis praecipue, quae ad victum quotidianum et vestitum ne­cessaria sunt, procliviorem esse ad omnis generis mala et si iam moraliter corrup­tus fuerit, difficiliorem ad resipiscendum atque ad meliorem frugem reducendum. Iamvero qunatocunque cum gaudio vi­deamus populum nostrum expergiscentem et principia meliora iam profitentem, signa tamen quaedam conspicimus, e quibus non absque timore coniicere licet, conversionem illam magis in superficio natare, externam esse, non vero illam, quae, ut cum Apostolo loquamur, „pe­netrabilior est omni gladio ancipiti, per­tingens usque ad divisionem animae nt spiritus.“ (Hebr. 4, 12.) Ut itaque iste homo, ut denuo cum Apostolo loquamur, „qui foris est, corrumpatur“ seu in sua loquendi et agendi ratione penitus im­mutetur, debet „is, qui intus est reno­vari de die in diem,“ (2. Cor. 4, 16,) continuo labore proprio et nostro, minis­trorum Dei et dispensatorum mysteriorum eius. In id itaque summis eniti debemus viribus, ut populus renovetur spiritu mentis suae et induat novum hominem, qui secundum Deum creatus est in ius- titia et sanctitate veritatis (Ef. 4, 23—24.), prout idem Apostolus loquitur. In quo­nam vero renovatio illa consistat, apparet e sequentibus, in quibus enumerantur virtutes tamquam ornamenta hominis christiani non tantum nomirie, sed opere et veritate. Non sufficit praesertim liocce discriminoso tempore, de christiano et catholico nomine gloriari, sed catholi­cam professionem catholica debent pro­bare opera. Hoc ipsum iam Salvator divinus innuit aperte dicendo professio­nem fidei subsequi debere convenientia opera: „Non omnis, qui dicit mihi, Do­mine, Domine intrabit in regnum coelo­rum, sed qui facit voluntatem patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum. (Matth. 7, 21.) Et S. Gfregorius M.: „Nos signati sumus, sed si fidem nostram operibus sequimur. Ille etenim vere credit, qui exercet operando, quod credit.“ (Homil. 26. in Evang.) Iamvero opera fidei christiano-catho­licae consona duplicis sunt generis. Et quidem primo illa, quae ad vitam homi­nis spiritualem pertinent, secundo vero illa, quae activitatem hominis socialem respiciunt. Haec posteriora e prioribus manant. Qui catholice sentit ac vivit, illius opera fidei non contradicunt; quod fide credit, hoc et opere exercet. Hinc est, quod praeclari illi viri, quibus catho­lici ubicumque orbis terrarum ducibus gloriabantur sive in politicis sive vero in socialibus, ante omnia catholici erant non tantum verbo, sed opere et veritate. Et nisi successerit nobis quoque gregem fide­lem ita educare, inanis erit, ut verbis utar apostolicis, omnis praedicatio nostra. Quod hoc post tantas perversitates illico non succedat, minime licet propterea de­spondere animum. Prouti enim gutta ca­vat lapidem non vi, sed saepe cadendo, ita in exercendo munere pastorali, non licet desistere a labore, etsi parum vel nullum fructum ex eo referre videamur. Quemadmodum apostoli liberari cupientes a laboribus ad munus suum non directe spectantibus elegerunt diaconos, ut ipsi, prout dicunt, „ministerio verbi instantes“ (Act. Ap. 6, 4.) esse queant, ita nobis quoque instanter agendum est, nulla prae­termissa occasione, ut in fidelibus nostris et rectum spiritum excitemus et illos,

Next

/
Oldalképek
Tartalom