Circulares literae dioecesanae anno 1919. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

3 scientia, in verbo veritatis, in virtute Dei. Et addit apostolus: Ut seductores et tamen veraces, veritati in omnibus studentes, ut salutem animarum quaera­mus gloriamque Dei promoveamus. Non nos sumus primi, qui ignominioso hoc titulo per mundum afficimur. Seductoris nomine patitur se nominari Dominus, dicit S. Augustinus,1 ad solarium servo­rum suorum, quando dicuntur seductores. Quasi tristes, semper autem gaudentes continuat Apostolus. In facie quidem ex­terna serii, apparenter tristes, in corde repleti sunt gaudio et consolatione Spi­ritus Sancti; dum filii hujus saeculi etsi rident, intus vexantur inquietudine et infelicitate. Et claudit: quasi morientes, semper tamen viventes. Saepe morti de­stinati, ecce vivimus. Et si teste historia unus alterve nostrum sanguinem pro Christo fundere vitamque sacrificare de­buerit, ipsum sacerdotium et officium no­strum, si curet Ecclesia ipsa, praeroga­tiva immortalitatis ditata est et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Ecclesia catholica absque omni re- servatione ingenue et sincere acceptat formam status democraticam. Hoc etiam chorus episcoporum mense Novembri Stri- gonii congregatus declaravit et gubernio ad notitiam pertulit. Nihil aliud a statu democratico ecclesia expectat, quam justi­tiam et aequitatem et imperturbatum usum jurium et libertatum illarum, quae in statu libero omnibus civibus compe­tunt. Sed aetas democratica, nisi natu­ram et originem suam abnegare velit, nec potest inimica esse ecclesiae Christi. Nonne vera democratia ex evangelio pul­lulat? Quis unquam audivit fecundiora principia aequalitatis et fraternitatis, quam haec et similia verba Dominica: Omnes sumus filii ejusdem Patris, qui in coelis est. Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater et soror et mater est.2 Hic spectant om­nia effata Domini, in quibus peccamino­1 In. psalm. 63. 2 Matth. 12, 50. sam damnat bonorum temporalium inse­ctationem ex una parte, ex altera vero illa, in quibus proclamat octo beatitudi- nes beatosque depraedicat illos, qui vere pauperes sunt Spiritu seu qui principa­lem hujus vitae finem non in temporali­bus ponunt, sed, ut verbis utar ecclesiae, ita transeunt per bona temporalia, ut non amittant aeterna. Religio Christiana fuit semper, teste historia, quam maxime democratica. Ta­men diebus nostris certe intensius cura populi fidelis gerenda est. Sacerdos ver- botenus debet fieri vir apostol icus, aures, sensum et actionem praebendo omnibus populi christiani indigentiis, quin tamen pessumdaretur ministerium principale offi­cii nostri, nimirum ministerium verbi divini et administratio sacramentorum. Si parochus omni die, certa hora vespere vel mane expectat poenitentes in sacro tribunali confessionis et si concionator sermonibus sacris usque ad decrepitam aetatem bene paratis animum auditorum suorum quavis die dominica et festiva recreat, populus quantumque democra- ticus, fidem servabit fideliterque adhae­rebit sacrae matri Ecclesiae. Ubi sedes confessionalis et suggestus sacer bene funguntur missione sua juvantque sacer­dotem vitae integrae, omni efficacia pri­vabuntur qualescunque doctrinae sub­versi vae. In fluctuatione novarum idearum verbum divinum est veluti anchora salu­tis pro populo periclitanti. Coelum enim et terra transibunt, verba autem Christi non praeteribunt.1 Sermo Domini vivus et efficax est et penetrabilior omni gla­dio ancipiti.1 Si vero sermo Dei in qui­busdam locis non exercet hanc vim suam, dicit Sanctissimus Dominus Noster Bene­dictus PP. XV. in encyclicis litteris „Hu­mani generis“, vitio certe tribuendum est ministrorum, qui non tractant, prout opor­tet hunc gladium. Curent igitur verbi Dei ministri, ut populus fidelis, iis qui­1 Matth. 21. 35. 2 Hebr. 4, 12. /

Next

/
Oldalképek
Tartalom