Circulares literae dioecesanae anno 1919. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
4 Nr. 156. Clerici ad publicandas litterarias elucubra tio- lies iudul- gentia Ordi- nariatus indigent. bus statutum est, diebus pabulo sanae doctrinae nutriatur. A rebus tamen pure politicis in cancello tractandis abstineant. Sacra Congregatio Consistorialis ad normam encyclicae supradictae Beatissimi Patris nostri Benedicti PP. XV. inter alias haec quoque praescribit de die 28. Junii 1917.: „Concionatoribus omnibus de re politica in ecclesiis agere omnino et absolute sit vetitum.“ Abstrahendo enim ab irritabilitate animorum in praeexistentibus perturbationibus, nec convenit de rebus adeo temporalibus et commutabilibus in loco sacro sermocinari. Quivis sacerdos alioquin qua civis rei- publicae habet copiosam occasionem in foro publico et in conventibus populi manifestandi suam politicam opinionem, juxta conscientiam tamen et ad normam principiorum theologiae moralis. Haec ad Vos. VV. FF. et Filii in Christo Dilectissimi ex occasione vicis annuae breviter dirigere volui cum eo, ut Vos dignos exhibeatis difficillimis temporibus ministros. Vigilate, state in fide, viriliter agite et confortamini. Omnia vestra in charitate fiant.1 Strigonii, festo Circumcisionis Domini 1919. Normae ecclesiasticae ad publicandas clericorum elucubrationes litterales pertinentes, apud nos jam antea tum in decretis concilii provincialis, cum institutis dioecesanis defixae publicataeque erant. Similes normae a Summis Pontificibus Leone XIII. et Pio X. in notissimis atque in circularibus dioecesanis litteris publicatis constitutionibus et encyclicis litteris pro universa ecclesia coordinatae fuerunt. Dispositiones hae maxima ex parte trans- sumptae sunt in novum codicem juris canonici omnesque clericos, quam saeculares tam regulares obligant. Spectant huc praecipue canones 1385. et 1386. Quum e dispositione canonis 1386. vetantur clerici „et in diariis, foliis vel libellis periodicis scribere sine licentia ordinarii,“ hanc licentiam, ne in singulis casibus recurrere debeant, ope praesentium omnibus sacerdotibus ADioecesis hujus, ad excipiendas confessiones fidelium approbatis impertior. Utantur autem gladio verbi ita, ne mutuam laedant charitatem. Studeant servire rei sacrae, vitent omnes personales polemias et quidquid exacerbationem excitare queat. Praesertim vero no se putent constitutos iudices superiorum abstineantque censuram agere episcoporum et Ordinaria- tuum. Ne sint judices iniqui et censores tetrici, sed si quid animadvertendum habeant, cum fiducia illa, quae omnem decet sacerdotem, convertant se ad Ordinarium ipsum, qui omnes querelas aequa lance ponderabit et remedium serpentibus nefors malis adferre conabitur. Concessionem vero licentiae ad moderanda publica diaria de casu in casum dijudicabo. Strigonii die 6. Januarii 1919. Apostolica Sedes ad humillimas meas preces concessit Archidioecesi Strigoniensi gratiam, ut sacerdotes binandi facultate instructi plurimisque ob sacerdotum penuriam laboribus pastoralibus obruti, in Missa Dominicae Palmarum minus so- lemni seu privata Passionem omittere valeant, lecta tantum loco Evangelii ultima Passionis parte: „Altera autem die,“ praemissis more solito: „Dnus vobiscum et „Sequentia S. Ev. secundum Matthaeum.“ Haec ad notitiam Ven. Cleri cum eo hisce perfero, quod gratia supraexpo- sita valet ad proximum decennium, ergo usque ad Dom. Palmarum anni 1929. inclusive. Strigonii, die 1. Jan. 1919. Nr. 6712/1918 Passio in Missa binata Dom. Palní arum omitti potest. 1 I. Cor. 1G, 13.