Circulares literae dioecesanae anno 1919. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
2 ipsa ejus perpetuitas. E penu eius veritatum aeternarum pullullant nova et semper apta principia exigentiis diversarum aetatum accomodata, quin pessumdaretur iota unum aut apex unus de lege divina.1 Evangelium Christi et religio Christiana fuit et manet fermentum mundi,1 2 quod nullo commento humano suppleri potest. Non est enim datum aliud nomen sub coelo,3 praeter nomen Jesu, in quo oportet et salvum fieri. Nolite igitur V. V. FF. et Filii in Christo dilectissimi despondere animum et inerti pessimismo vos tradere, exlior- hortante et fidem nobis inspirante ipso Christo Domino nostro: Confidite, ego vici mundum.4 Vicit Christus mundum paganum, vicit gentes barbaras ad montem sanctum ecclesiae5 confluentes, num- quid dubitari potest, quin vincat quoque mundum modernum seu gentes frementes et adversum ipsum inania meditantes.6 Vincet utique non ferro et igni subjugando populos, sed intellectum hominum gratia sua illustrando et corda hominum amore suo attrahendo.' Haec est enim victoria, quae vicit mundum, fides nostra.8 Omnis homo naturaliter Christianus est, et nemo mortalium gentes in haeredita- tem Christi transmissas,9 dudum a Salvatore arcebit. Verum enimvero in hacce temporum adversitate praecipue opus est sacerdotibus integerrima vita praeditis zeloque animarum non succensis tantum sed continuo ardentibus, in quorum fronte lamina illa aurea10 luce clarius resplendeat cum inscriptione mystica: Sanctum Domino. Temporibus nostris etiam de sacerdotibus valet illud, quod non numerantur, sed ponderantur. Si aliquando, nunc 1 Matth. 5, 18. 2 Matth. 13, 33. 3 Act. Ap. 4, 12. 4 Joann. 16, 33. 5 Is. 2, 3. 6 Ps, 2, 1. 7 Joann. 14, 32. 8 Joann. 5, 4. 9 Ps. 4, 5. 10 Exod. 19, 24. certe quaeritur, ut fidelis quis inveniatur.1 Sic ergo luceat lux vestra coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, glorificent patrem vestrum, qui in coelis est.2 Impossibile enim est, ut fidelis populus curatum habens virum apostolico zelo succensum, vitae integritate morumque splendore fulgentem atque talem, contra quem nec ille qui ex adverso excipiendum aliquid habeat, ut populus, inquam, ille inimicus sit sacerdotis, Christi vel ecclesiae. Et si fors hinc inde ab agitatoribus concitatus pro momento semet minus amicabiliter sentientem ostenderit, mox resipiscet. Nolite solliciti esse in crastinum.3 Ecclesia catholica, etsi omni ope et adjutorio destituta, propriis quoque viribus sibi a Divino Salvatore inditis, divinam suam virtutem explicare missionemque sibi divinitus demandatam adimplere valebit. Si usquam, certe in tam gravi discrimine rerum, in quo modo versamur, vera vocatio sacerdotalis dignosci et probari potest. Aut forte die sacrae ordinationis Christum in felicibus solummodo adjunctis secuturum spoponderamus? — Nonne potius cum Apostolo gentium in periculis fluminum, periculis latronum, periculis in civitate, in falsis fratribus, in labore et aerumna, in vigiliis multis etc.4 Domino servire promptos nos esse decet? Nonne cum beato Petro parati esse debemus cum Christo in carcerem et in mortem ire?5 Alioquin si nos quoque tantum in hac vita speraremus, miserabiliores essemus omnibus hominibus.0 Per gloriam ergo, vel per ignobilitatem, per infamiam vel per bonam famam,7 aestimationem vel vilipensionem mundi aequaliter sufferentes, firmo gressu gradiamur per viam nobis a Salvatore patiente praemonstratam in castitate, in 1 I, Cor. 4, 17. 2 Matth. 5, 16. 3 Matth. 6. 34. 4 II. Cor. 11, 2f. soqu. 5 Luo. 22, 33. 6 1. Cor. 15, 19. 7 II. Cor. 6, 8.