Circulares literae dioecesanae anno 1919. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IV.
26 ram, qui turbulentis illis diebus sanguinem suum pro Christo, patria atque pro recto sociali ordine fuderunt. Trucidarunt vero impii isti homines Joannem Tru- binyi parochum Dunamocsensem, Fran- ciscum Kucsera cooperatorem Szenten- drensem et Julium Vermes catechetam Budapestinensem, quorum memoria in be- dictione sit fususque pro Christo sanguis semen fiat novorum amore Christi ardentium sacerdotum. Meminisse vero oportet illorum quoque non paucorum hujus Adioecesis sacerdotum, quos iniquum communistarum gubernium libertate privavit quive longo tempore squalores teterrimi carceris, famem aliaque incommoda omnino innocentes perferre cogebantur. Sed nec illos praeterire possum, qui aeque absque omni culpa innocentesque erga simplices malevolorum calumnias atque de- nunciationes a tribunalibus revolutionäres damnati, mulctas pecuniarias solvere debuerunt. Gratulor itaque Vobis, Fratres Dilectissimi, de Vestra tempore grassantis pestilentiae communism i conversatione, erga Vestrum Archipraesulem et ecclesiam fideli adhaesione. Gaudete fideles Christi discipuli, qui mecum in tentatio- nibus permanistis et qui passi estis propter justitiam. Immarcescibilem percipietis gloriae coronam, quam vobis Princeps Pastorum promisit. Scitote, quia ipse potens est depositum vestrum servare in illum diem, justus judex. Confortamini interim, fortes estote et pugnate cum antiquo serpente, illius enim asseclae erant, qui vos persecuti sunt et quotquot in posterum persequentur. Momentaneum tribulationis tempus, aeternum gloriae pondus operabitur in Vobis. Gustabitis et videbitis, quam suavis sit Dominus et quam bonus his, qui recto sunt corde, qui pro salute animarum et gloria ejus laborant ac propter justitiam patiuntur. Talium est enim regnum coelorum. Dilecto Filio Nostro Joanni S. B. E. Presb. Card. Csernoch Archiepiscopo Strigoniensi BENEDICTUS P. P. NV. Dilecte Fili Noster salutem et apostolicam benedictionem. Quoad Hungária vestra, superioribus mensibus, magna rerum perturbatione concussa improvide est, cum ob miserias communes praecipuo quodam dolore excruciati sumus, tum tibi, Dilecte Fili Noster, conlegisque in episcopatu tuis vehementer ab hostili dominatu timuimus. Nuperrime autem, simul atque Venerabiles Fratres Episcopos Vesprimiensem et Vaciensem admisimus, singillatim atque accuratissime ab utroque edocti sumus quibus vos conflictati sitis quamque gravibus aerumnis. Ita enim sacro patrimonio destituti estis ut ne relictum quidem vobis sit unde vitam aleretis! impediti omnino quominus pastorale libere exerceretis munus, acerbissimas vexationes oppetiistis! omnia demum experti et perpessi estis, quae homines, quovis freno exsoluti Ecclesiaeque odio instincti, ad nocendum excogitare potuerunt. Verum - tamen ex ipsa tristium eventuum enarratione plura collegimus, quibus abunde delectaremur; siquidem intelleximus, vos, sine macula et iactura dignitatis, immo etiam invicta cum fortitudine calamitates eas omnes pertulisse, et clero populoque vestro mirifica praebuisse virtutum exempla. Qua in re sciatis volumus, Nos et angoribus vestris paterna caritate congruere et constantiam vestram summo pere vobis gratulari. Quoniam vero clerum et Christifideles vobis commissos memoravimus, facere non possumus quin publice collaudemus cum sacerdotes istos, qui, maximam partem, Antistites suos imitati, se officii retinentissimos praestiterint, tum catholicos Hungaros, quorum fides animique magnitudo effecerit ne clerus maiora indignioraque pateretur. Ac