Circulares literae dioecesanae anno 1919. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IV.
25 IV. Nr. 2641. Litterae Suae Sanctitatis. i i 1 : Benignissimas Suae Sanctitatis litteras, singulare documentum paterni erga gentem nostram amoris, cum eo publico, ut illas cum fideli populo communicare, huncque de impertita sibi apo- stolica benedictione edocere velitis. Hunc in finem sequitur authentica versio hun- garica praedictarum litterarum, ductu cuius poteritis edocere populum de incumbentibus sibi obligationibus, quae in secutura plurimum afflictae patriae restauratione ipsum quoque manent quarumque principalis in eo certe consistit, ut in instantibus ad comitia regni electionibus illos duntaxat voto suo juvent, qui ipsis qua boni catholici et christiani noti sunt quive ipsis hunc in finem commendabuntur. Ut vero vox vestra quo majorem habeat apud fidelem populum auctoritatem, sequamini paternum Suae Sanctitatis monitum: „Quod sacerdotes haud multo negotio assequentur, si arctiore cum fidelibus consuetudine conjuncti erunt eorumque voluntatem sibi admodum conciliaverint. “ Nihil itaque intermittatis, ut vobis fiduciam, adhaesionem, charitatem populi fidelis concilietis, quod certe assecuturi estis, si sequentes Apostoli monitum, omnibus omnia facti fueritis vosque fideles administratores mysteriorum Dei exhibueritis. In tristibus, quas insaniens com- munismus excitaverat turbis vidimus, quod in iis locis, in quibus sacerdotes semet fideles exhibuerunt populi pastores, populus ipse tuebatur sacerdotem suum, nec admisit unquam, ut capillus unicus pereat de capite ejus. Hi certe ii sunt, de quibus Apostolus dicit, illos formam gregis factos esse ex animo. Formam hanc opponit Apostolus dominationi, ac si dicat: non domineris imperio, sed exemplo, ut formam vitae sancte vivendo fidelibus praescribat. Hoc idem ad Timotheum: exemplum esto fidelium1 et alibi: „In omnibus praebe te ipsum exemplum bonorum operum.“2Sacerdos itaque coram fidelibus suis debet esse, sicuti architypus et primaria quaedam forma, ex qua viva virtutum simulacra lineamentis vitae honestae in se translatis exprimuntur. Qui saevientibus ecclesiae omnisque socialis ordinis hostibus una mecum multa passi estis, non modicam haurietis consolationem e benignissimis Suae Sanctitatis litteris. Videre ex illis poteritis, quanta cum compassione et quali cum. amore Beatissimus Pater prosecutus fuerit multum patientes filios suos, quos nunc merita prosequitur laude porrigendo illis feliciter superata pugna palmum promeritae victoriae. Beatissimi Patris laudibus liceat adjungere meas, qui utpote continuo inter Vos commorans et varias humiliationes sufferens testis sociusque fuerim passionum tribulationumque Vestrarum. Laudem hanc meretur ipse populus fidelis, gratitudo autem deposcit, ut memores simus heroum quoque illo1 I. Tim. 4, 12. 2 Tit. 2, 7. 5