Circulares literae dioecesanae anno 1919. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
14 Nr. 2389 Libri prohibiti. tuuntur: Can. 815: „panis (pro Missae sacrificio) debet esse mere triticeus et recenter confectus ita ut nullum sit periculum corruptionis. Vinum debet esse naturale de genimine vitis et non corruptum.“ Can. 1272: „Hostiae consecratae sive propter fidelium communionem, sive propter expositionem Sanctissimi Sacramenti et recentes sint et frequenter renoventur, veteribus rite consumptis ita ut nullum sit periculum corruptionis, sedulo servatis instructionibus quas Ordinarius loci hac de re dederit.“ Propter maximam autem quae debetur reverentiam erga SS. Eucharistiae Sacramentum mandat haec S. Congregatio ut in cunctis ecclesiasticis Dioecesium ephemeridibus datum responsum edatur, quo facilius omnibus patescat et ab iis, ad quos spectat, fideliter ac religiose servetur. Datum ex aedibus S. Congregationis de disciplina Sacramentorum, die 7 decembris 1918. Ph. Card. Giustini, Praefectus. L. f S. f A. Capotosti, Ep. Thermen., Secretarius. Strigonii, die 19. Aug. 1919. In generali consessu Supremae huius Sacrae Congregationis Sancti Officii Emmi ac Emmi Domini Cardinales in rebus fidei et morum Inquisitores Generales damnarunt ac proscripserunt et in Indicem librorum prohibitorum inserenda esse decreverunt opuscula: 1. Ernesto Bonaiuti, La genesi della dottrina agostiniana intorno al peccato originale. Roma, Tipográfia del Senato di Giovanni Bardi, 1916. 2. Ernesto Bonaiuti, Sani’Agostino. A. F. Formiggini, Editore in Roma, 1917. Et insequenti fera V, die 28 eiusdem mensis et anni, Sanctissimus Dominus Noster Benedictus divina Providentia Papa XV, in audientia R. P. D. Assessori Sancti Officii impertita, relatam sibi Emmorum Patrum resolutionem approbavit, confirmavit ac publicari iussit. Datum Romae in aedibus Sancti Officii, die 14 decembris 1918. A. Castellano, S. R. et U. I. Notarius. Strigonii, die 19. Aug. 1919. Cum ob belli cessationem e clericis servitio militari adstrictis pleri que iam dimissi proprias dioeceses et sedes repetierint et reliqui brevi dimittendi in eas sint redituri, congruum est ut, mutatis rerum adiunctis, decretum huius S. Congregationis Concilii de provisione officiorum et beneficiorum diei 14 novembris 1916 suam vim et robur exerere desinat. Illud itaque revocatur, prout per praesentes littares de mandato SSmmi decernitur et declaratur esse revocatum et non amplius vigere: proindeque Ordinarii redintegrantur in suas facultates eadem officia et beneficia conferendi, servatis tamen de i ure servandis, et praesertim canonibus 147—182 et 1431—1447 Codicis luris Canonici, necnon prae oculis habita Instructione edita a S. Congregatione Con- sistoriali De clericis e militia redeuntibus diei 25 octobris 1918. Datum Romae, ex Secretaria eiusdem S. Congregationis Concilii, die 26 februarii 1919. F. Card. Cassetta, Praefectus. L. f S. I. Mori, Secretarius. Strigonii, die 14. Aug. 1919. SSmmo Dno Nostro Benedicto Papae XV humillimae porrectae sunt preces ut consulere dignaretur iis Religiosis, qui, bello perdurante, militiae nomen dare coacti, impares forte se sentiant ad regularem vitam instaurandam. Porro Sanctitas Sua preces remisit ad H. S. Congregationem, ut, habito respectu ad peculiares horum Religiosorum circumNr. 2391. Revocatur Decretum de provisione officiorum et beneficiorum durante bello. Nr. 2392. i Responsio circa petitionem quorum- ! dam Religiosorum e militia redeuntium.