Circulares literae dioecesanae anno 1919. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

15 stantias, paterna sollicitudine provideat in casibus particularibus. Hoc autem Eadem Sanctitas Sua publici iuris fieri voluit. Datum ex Secretaria S. Congregati­onis de Religiosis, die 23 decembris 1918. R. Card. Scapinelli, Praefectus. L. f S. Maurus M. Serafini, Ab. 0. S. B., Secretarius. Strigonii, die 14. Aug. 1919. Nr. 2393., De cessatione quarumdam facultatum, quae sacer- ( dotibus du­rante bello 1 concessae sunt. i ; ( t i i Quum atrox bellum, quod plures annos Europam cruentabat, Dei miseren­tis gratia, finem tandem habuerit, oportet ut, cessante causa, facultaies quoque extraordinariae, circumscribantur, quae sa­cerdotibus, militaribus copiis addictis, in suum ac militum bonum fuerunt tributae. Ne autem, in re tam gravi, angustiis et ambiguitatibus pateat locus, SSmmus D. N. Benedictus PP. XV censuit expedire ut pressius determinetur quaenam ex prae­dictis facultatibus cessasse dicendae sint. Itaque, de mandato SSmmi, declaratur natura sua finem habuisse facultates ut supra sacerdotibus factas, quae sequuntur: 1. absolvendi in quibusdam casibus milites generali formula, seu communi absolutione sine praecedenti confessione; 2. absolvendi ab omnibus censuris et casibus reservatis; 3. Missam celebrandi in quocumque loco, etiam sub dio, remoto quidem irre­verentiae periculo; 4. bis in die, etiam una hora post meridiem, et in casibus extraordinariis vel non servato ieiunio, Sacrum peragendi; 5. Missas votivas loco propriae a rubricis praescriptae legendi; 6. asservandi SSmmum Sacramentum in bellicis navibus et in stativis castrorum valetudinariis; 7. benedicendi unico crucis signo coronas, cruces, numismata cum applica­tione indulgentiarum ; 8. sese eximendi a recitatione divini officii, ac pariter idem officium in alias pias preces commutandi. Hisce demptis, reliqua quae attinent ad iurisdictionem Ordinariorum castren­sium, usque dum eorum ministerium sub­sistat et servetur, sarta tectaque sunto. Curae tamen ipsorum Ordinariorum Castrensium erit vigilare ut omnia quae pertinent ad sacrae liturgiáé observan­tiam, praesertim in Missae celebratione, a sacerdotibus sibi adhuc subditis ada- mussim et ex integro serventur. Officii pariter omnium Ordinariorum locorum erit curare ut sacerdotes in dioe- cesim e militia reversi ad pristinam per- fectamque sacrorum rituum observantiam redeant. Datum Romae, ex Secretaria S. Con- greg. Consistorialis, die 22 februarii 1919. t C. Card. De Lai, Ep. Sabinen., L. f S. Secretarius. f V. Sardi, Archiep. Caesariem, Adsessor. Strigonii, die 14. Aug. 1919. Magni semper negotii fuit clericorum receptio ex dissitis vel transmarinis locis provenientium: talibus in adiunctis decep­tiones et fraudes facile occurrunt, eäsque detegere in tanta locorum distantia ac sermonum diversitate diutini laboris est ac difficile. Unde Alexander III in con­sultatione ad Episcopum Cenomanensem, statuta Patrum veterum1 renovans, de clericis in remotis regionibus ordinatis, itemque de transmarinis statuit „ut ad minus quinque Episcoporum super ordi­natione sua testimonio muniantur.“ Quae lex, relata in Decretalibus, tit. 22, lib. I, ius commune per plura saecula constituit. Nostra autem aetate, itineribus trans Oceanum communioribus et frequentiori- bus factis, novae leges pro clericorum ex Europa ad ea loca migrantium latae sunt, et ultima vice per decretum Ethnogra- pliica studia, quibus plura iuxta tempo­ris adiuncta fuerunt disposita; quae ubi 1 Conciliorum scilicet Carthaginensis I, Chalcedo- nensis et Antiocheni, nec non et S. Augustini (cfr. Decr. Gratiani, dist. I, cap. V). Nr. 2395. De clericis in certas quasdam regiones demigranti bus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom