Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

3 est pax illa, quae in imperturbabili animi quiete consistit cujusque essentiam con­stituunt bona illa spiritualia, quarum anima rationalis particeps fit per posses­sionem gratiae divinae. „Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Non quo­modo mundus dat, ego do vobis,“ 1 pacem illam „quae exsuperat omnem sensum.“1 2 Pacis hujus necessitatem discipulis suis ac fidelibus a Christo Domino promissae nunc maxime persentiscimus, adeo ut si quis rebus in arduis, quibus undique cin­gimur, non sciat aequam servare mentem, his perferendis omnino impar evadat. De­fectui pacis internae adscribendae sunt inquietudines illae, quarum eruptiones in vita privata et publica conspicimus. Non singulos tantum, sed integras quoque gen­tes nervorum febris exagitare videtur. Quod equidem mirum haud est. Furens enim jam in annum quartum bestia belli, ingentia, quae a populis in cruore et bo­nis temporalibus —utinam et non in spiri­tualibus — desiderantur sacrificia, crescen­tes de die in dies in omnibus quae ad nutri­endum et vestiendum corpus requiruntur, indigentiae, regnans caristia, imminutus pecuniarum valor ipsaque belli diuturni­tas enervant quasi homines vel saltem aegros nervis efficiunt. Videntur esse quasi paroxismo quodam abrepti, de quo etiam Beatissimus Pater conqueritur in ultima sua allocutione, quum frustratae suae pacificae actionis hunc etiam esse causam indigitet anxiusque interroget: Quando et quomodo finiet tragoedia ista tristissima ? Revera interrogare possumus cum Psalte regio: „Quare fremuerunt gentes et po­puli meditati sunt inania?“3 1 Joann. 14, 17. 2 Phil. 4, 7. 3 Psalm. 2, 1. Quod autem omnibus his bellum con­sequentibus calamitatibus majus tristiusque est, quia sphaeram spiritualem proprium- que campum activitatis nostrae sacerdo­talis attingit, sunt multa mala moralia, de quibus Vos quoque VV. FF. conque­rimini in protocollis congregationum dis- trictualium. Atque hic ante omnia me­morari debet laxismus quidam in moribus semiadultae juventae passim solida atque virili manuductione absentis patris desti­tutae. Cui insuper cum incumbet nunc onus quaerendi panem quotidianum, ipsa cum onere hoc putat nactam esse liber­tatem peccandi solutaque esse frena om­nis generis vitiorum. Quae Salvator divi­nus de corde corrupto prodire dicit ceu sequelas cogitationum malarum: homi­cidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemias,1 haec omnia po­pulos invasisse, plus jam in nostris tem­poribus cernimus, quam in publicis ephe­meridibus legimus. Accedit, quod haud exigua pars illo­rum, quorum esset publicum sustentare ordinem, ineat varias uniones et consocia­tiones, ope quarum tales contra ipsum statum format praetensiones, quibus si hic satisfacere velit, onus hoc in forma publi­corum vectigalium ac tributorum in hume­ros civium suorum devolvere cogatur. Jam cum tantis exercitati calamita­tibus populi ingemiscant, nobis, qui sumus „sal terrae“2 et „lux mundi“, quive didici­mus portare jugum ab adolescentia,3 illud- que nobis non invitis, sed volentibus im­positum est in ordinatione sacra his ver­bis: „Accipe jugum Domini, jugum enim ejus suave est et onus ejus leve“ nos in­1 Matth. 15, 19. 2 Matth. 5, 13. — id. 5, 14. 3 Thren. 3, 27.

Next

/
Oldalképek
Tartalom