Circulares literae dioecesanae anno 1918. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
4 quam jugum hoc portare debemus assidue et libenter. E sublimitate enim dignitatis, quam accepimus a Deo, e vocatione ordinis sacerdotalis, cui nos ex amore Dei animarumque sponte mancipavimus, dimetiendum est implementum obligationum nostrarum. Quo major est dignitas nostra coram Deo, eo graviora sunt officia nostra coram hominibus majusque onus respon- sibilitatis in utroque foro. Cui plus datum est, plus requiretur ab eo,1 dicit ipse Dominus certosque nos reddit, nos tali modo inventuros esse pacem illam, quae in cordis quiete consistit. „Et invenietis requiem animabus vestris.“1 2 Haec animi requies certe parem fecit clerum nostrum, ut opitulante gratia divina par fuerit tribulationibus variique generis indigentiis bellum comitantibus sufferendis, adeo ut cum satisfactione experiri licuerit Clerum meum hac in parte quoque bono praeire exemplo. Haud enim me latuit, de multis e vobis quoque dici posse, quae Dominus angelo ecclesiae Smyrnensis scribi jusserat: „Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam, sed dives es“,3 divites nempe fuistis et estis in pietate et virtutibus, habentes „thesauros in caelo, ubi neque aeruga et tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur“.4 Pro his cum. S. Paulo apostolo: „Gratias ago Deo meo semper, quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, qui et confir1 Luc. 12, 48. 2 Matth. 11, 29. 3 Apoc. 2, 9. 4 Matth. 6, 19. mabit vos sine crimine in die adventus Domini nostri Jesu Christi.“1 Ignotum pariter mihi haud est, multos e vobis in hacce temporum angustia jam vel ipsorum religiosorum paupertatem aemulari ipsam- que indifferentiam Ignatianam profiteri cum sacra scriptura dicentes: „Mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria.“2 Quam in voluntatem Dei resignationem et animi acquiescentis omnia pro Christo perferendi promptitudinem eo majoribus laudibus attollendam censeo, quia si clerum quoque, qui semper principalis columna fuit ordinis socialis, succederet abripi fascinationibus nugacitatis et innovationum destructivarum spiritu, actum esset de ordine societatis humanae, imo ipse ordo a divino Salvatore Ecclesiae fundatore stabilitus subverteretur vinculumque illud 'quo clerus episcopo suo jungitur debilitaretur, imo rumperetur. Non sine gravi causa hortatur S. Paulus dilectum suum Timotheum scribendo illi: „Depositum custodi, devitans profanas vocum novitates“,3 et „profana et vaniloquia devita“.4 Quodsi apostolus jam tunc necessarium duxerit attentum reddere fidelissimum cooperatorem suum ad nomenclationes novas, quae varios tam fidei, quam ordini sociali adversantes tegebant errores, tanto magis cavendum est nobis nunc, quando sub plausibili democratismi et progressus nomine circumvolitent errores, velentur intentiones, non tantum ecclesiae infensae sed ipsi sociali ordini exitiales. Quapropter unusquiusque nostrum sibi dicta reputet verba sancti Pauli apostoli: „Videte 1 1. Cor. 1, 4. sequ. 2 Prov. 30, 8. 3 1. Tim. 6, 20. 4 2. Tim. 2, 16.