Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

32 Nr. 841. Mors Pauli Pazsitny. Nr. 874. Obitus Caroli Milli tzer. Concursus pro prae­benda Inst. S. Adalberti publicatur. Nr. 464. Ordinatio Aemiliani Gyurkovics. Paulus Pazsitny, em. administrator eccl. Bucsány, anno aetatis 67, sacerdotii vero 43, sacramentis Ecclesiae munitus die 9. Februarii obiit. Deum exoremus omnipotentem, ut cui denatus frater in vita fidelis fuit servus, sit post mortem propitius. Strigonii, die 14. Febr. 1917. Carolus Millitzer, sacerdos Instituti S. Adalberti, em. parochus eccl. Csáb, annum agens aetatis 74., sacerdotii vero 50. die 6. Febr. a. curr. obdormivit in Domino. Sit dormitio eius beata pacis visio. Ut vero praebenda Instituti S. Adal­berti iuxta eiusdem Instituti statuta rite compleatur, praesentibus concursum usque finem mensis Martii duraturum publico. Strigonii, die 14. Febr. 1917. Ministerio manuum Illmi ac Rssmi Medardi Kohl, Eppi Samosateni, Aemi- lianus Gyurkovics diebus 28. et 31. Jan. et 1. Febr. ad s. ordines Subdiaconatus, Diaconatus et Presbyteratus promotus est. Strigonii, die 1. Febr. 1917. Dr. Cassianus Mattyasovszky 0. S. B. censoribus dioecesanis annumera­tus est. Strigonii, die 30. Januarii 1917. Carolus Pintér, Abbas tit. et paro­chus Aranyosmarótensis a munere VAD. ord. erga proprias preces cum recogni­tione relevatus est. Joannes Novotny, parochus in Bars- taszár, VAD. surr, in districtu Gfaram- szentbenedek nominatus est VAD. ord. eiusdem districtus. Cuius in munere Jo­sephus Klacsdnszky, parochus in Kista- polcsány, VAD. surr, constitutus est. Ignatius Holczinger, cooperator trans­latus est qua subsidiarius ad Bart. Rudolphus Sajgó, curatus militaris cooperaturam in Szőgyén sibi iam pridem commissam iterum suscepit. Aemilianus Gyurkovics, neomysta, cooperator constitutus est in Nagykosz- tolány. Josephus Bokovics, cooperator in Ipolyszakállos, ad castra vocatus est. Strigonii, die 16. Febr. 1917. Nr. 635. Cassianus Mattyasov- szky censor dioec. Nr. 937. Mutationes personales. Datum Strigonii, die 18. Februarii 1917. Joannes m. p. Cardinalis, Archiepiscopus. I

Next

/
Oldalképek
Tartalom