Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

33 IV. Nr. 1426. Epistola S. Pontificis ad Eppos Hungáriáé. Autographas benignissimasque Suae Sanctitatis litteras ad Episcopos Hungá­riáé directas filiali cum obsequio hisce com­munico : Dilecto Filio Nostro Joanni tit. S. Eusebii S. R. E. Presbyt. Card. Csernoch Archiepiscopo Strigoniensium ac Venera­bilibus Fratribus Hungáriáé Archiepisco- pis et Episcopis — Strigonium BENEDICTUS PP. XV. Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres Salutem et Apostolicam benedictionem. Communi vestra epistola delectati admodum sumus. Quid enim in ea est quod pietatem in Nos vestram, quod vestra in concreditos greges studia vestramque sol­lertiam non ea esse declaret, quae a bonis pastoribus sunt Pastori Maximo deside­randa ? Re quidem vera a celebrando annuo conventu non vos prohibuit saevi­entis huius belli vis: consilia agitastis aptissima tempori, probatissima Nobis: actuosam caritatem vestram curasque de gregibus multiplices ac graves cumula­tiores effecistis uberrima voluntatis in Nos significatione. Hoc unum expetendum a Deo superest, ut qui vobis tam bonam indidit mentem, Idem et semen praestet seminantibus et incrementa augeat fru­gum, quas vester pepererit labor. — Ad has, quod attinet, communium rerum tam asperas vices, plane videmus cum sensu Nostro sensus quoque vestros congruere et quae cura Nos torquet, eandem vos habere vehementer sollicitos. Inde pro­fecto fit ut et hanc doleatis belli diutur­nitatem et pacem optatissimam quo ma­gis retardat dies eo ardentiori desiderio instantiorique prece a Deo expostuletis. Et eo sane deducta iam res est, ut con­ciliandae pacis maturare oporteat consi­lia coeptaque ingeminanda. Utinam viam pacis ii quantocius cognoscant atque ani­mose persequantur quorum in arbitrio sunt tot populorum sortes! Auspex divi­norum munerum Nostraeque testis bene­volentiae Apostolica sit Benedictio, quam vobis, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres Clero populoque unicuique ve­strum tradito peramanter in Domino im­pertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die X. Januarii MCMXVII. Pontificatus Nostri anno tertio. BENEDICTUS PP. XV. Strigonii, die 17. Martii 1917. 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom