Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

4 boni milites Christi1 pugnantes non so­lum militibus in acie stantibus meremini comparari, quin immo vestro labore ipsi proelianti exercitui quoque optima suppe­ditatis adjutoria. Qui firma in divinam providentiam spe tamquam baculo pere­grinationis millia animorum secus col­lapsurorum sustentant, qui spiritu poeni­tentiae spiritum contradictionis expellunt, qui ignibus cibi Eucharistici fomitem cu­pidinum exorbitantium exstinguunt, qui morte suorum afflictis consolationem sub­ministrando germina desperationis suffo­cant, qui juventuti genitore orbatae pa­ternam navant curam: num illi inutiles immanis belli nominari possunt specta­tores ? Pondus laboris vestri tempore belli praestiti et ulterius praestandi in iis, quae nunc laudavi, tamquam sacerdotali cha­racteri congruis colloco operibus. Nequa­quam tamen ea vestra fatigia silentio praeterire aut parvi facere intendo, quae civile forum atque negotia fidelium tem­poralia concernunt. Tamen his per sin­gula enumerandis supersedere possum, quum pro visibili natura magis oculos adversariorum feriant, neque ab ipsis sal­tem pro magis conspicua parte negentur. Omnia etenim eaque minutissima auri huius — operum ex caritate manantium — grana divina sollummodo lance queunt ponderari reveraque ponderabuntur ab Eo, qui vel potum; aquae frigidae cum caritate propinatum a se non sine remu- neratione relictum iri promisit. Quae laudabiliter a Vobis VV. FF. facta quum recognitione ac laude hisce extollo, ad ulteriora et excelsiora Vos ad­monitos esse desidero. Nec solummodo imbecilia Praesulis Vestri hoc Vos com­monent verba, sed sacra quoque occipien­tis anni idipsum Vobis innuunt mysteria, Sacratissimum nempe nomen Jesu divino puerulo inditum munusque Ipsius nomine hoc indicatum. Cum quisque Vestrum vi muneris alter debeat esse Christus, idem quod nomine Jesu exprimitur, uni­cuique Vestrum incumbit officium: sal­vandarum animarum. Quod animas sal­vandi munus cum propter ingravescentes nostrorum temporum difficultates magis necessarium graviusque evadat, acrius ocu­los in Arcliitypum nostrum figere debe­mus, considerantes, quomodo muneris nostri partes vel a teneris initiis, ab ipsa sua circumcisione doceat. Vexilli instar ss. nomen Jesu nobis praefulget, sed qua­liter nam sub hoc vexillo proelia Domini pugnare debeamus, ipse bellidux in sua circumcisione hoc vexillum arripiens no­bis viam praeivit. In odorem igitur un­guentorum huius ss nominis currentes, virtutem ab ipso emanantem pleno imbi­bere ore studeamus ac corde. En cum nomen nanciscitur terribilis potestatis, ad quod omne genu flectitur coelestium, terrestrium,1 tamen in assum- tione huius nominis Ipse humiliatur ac patitur. Humiliatur, cum in circumcisione „signum peccati“ in carnem recipit, isque qui ab aeterno in sinu Patris generatus ac in plenitudine temporum in utero vir­ginali divino opificio formatus sine pec­cato in mundum prodiit, ut peccatores salvos faciat, legi pro peccatoribus latae semet subjicit peccataque mundi subla­turus „signum peccati“ carni suae san­ctissimae imprimi non recusat. „Eum qui peccatum non noverat, pro nobis pecca­1 II. Timoth. 2, 3. 1 Philip. 2, 10.

Next

/
Oldalképek
Tartalom