Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVI.
167 altavit nos, trabeatis nostris foederato- rumque legionibus propitius faveat: studia Suae Sacrosanctae Maiestatis Beatissimae necnon Serenissimi Regis Apostoliéi Ca- roli clementer foveat: bonorum omnium vota suscipiat: impiorum hominum consilia confundat et perdat: gentes autem, quae utplurimum in sua feritate confidunt et bella volunt, dissipet. Sane, campana pacis, semel ab Augustissimo Pontifice Benedicto Papa XV. festive pulsata, neutiquam conticescet amplius ; dumque sonitu dulcedinis pectora licet dura adhuc et obstinata ad componendam conciliandamque pacem monet, simul nos quoque ad preces fervidius cum Ecclesia Matre fundendas invitat: „O Emmanuel, Rex et legifer noster, expectatio gentium et Salvator earum: veni ad salvandum nos, Domine Deus.“ Strigonii, 18. Novembris 1917. Nr. 6030. De praescriptis aliquorum Codicis canonum Episcopi aliive locorum Ordinarii complures a SS. D. N. Benedicto Pp. XV demisse efflagitarunt ut, nulla interposita mora, vigere incipiant praescripta Codicis i. e. quae sequntur; 1° Canonis 859, §. 2; 2° Canonis 1108, §. 3; 3° Canonis 1247, §. 1; 4° Canonum 1250, 1251, 1252, 1253, 1254. Beatissimus Pater, in audientia die 19 mensis augusti infrascripto Cardinali data, relatas preces benigne excipiens, decrevit, praescripta canonum, de quibus supra, ex hoc ipso die vim habere; prae- tereaque, Motu proprio, concessit ut S. R. E. Cardinales iam nunc omnibus ac singulis fruantur privilegiis quae can. 239, §. 1, 240, 600, n. 3, 1189, 1401, eiusdem Codicis describuntur. Quae omnia promulgari iussit, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Ex aedibus Vaticanis die 20 mensis augusti anni 1917. — P. Card. Gasparri, a Secretis Status. Praescripta Codicis, de quibus supra agitur, sunt sequentia: Can. 859, §. 2: Paschalis communio fiat a dominica Palmarum ad dominicam in albis; sed locorum Ordinariis fas est, si ita personarum ac locorum adiuncta exigant, hoc tempus etiam pro omnibus suis fidelibus anticipare, non tamen ante quartam diem dominicam Quadragesimae, vel prorogare, non tamen ultra festum sanctissimae Trinitatis. Can. 1108, §. 1: Matrimonium quolibet anni tempore contrahi potest. §. 2: Sollemnis tantum nuptiarum benedictio vetatur a prima dominica Adventus usque ad diem Nativitatis Domini inclusive, et a feria IV. Cinerum usque ad dominicam Paschatis inclusive. §. 3: Ordinarii tamen locorum possunt, salvis legibus liturgicis, etiam praedictis temporibus eam permittere ex iusta causa, monitis sponsis ut a nimia pompa abstineant. Can. 1247, §. 1: Dies festi sub praecepto in universa Ecclesia sunt tantum : Omnes et singuli dies dominici, festa Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Ascensionis et sanctissimi Corporis Christi, Immaculatae Conceptionis et Assumptionis Almae Genitricis Dei Mariae, sancti Joseph eius sponsi, Beatorum Petri et Pauli Apostolorum, Omnium denique Sanctorum. Can. 1250: Abstinentiae lex vetat carne iureque ex carne vesci, non autem