Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

166 sed spem in. Eum proiicimus omnes, qui pacis simul et consolationis Deus est. Quam recte ob causam, esto depreca­tiones nostrae fideli unique assiduae, irri­tae adusque fuisse videantur apud Domi­num, ab orationibus tamen ferventissime fundendis minime cessare licet, quinimo supplices voces cum manibus ad coelum attollere oportet, ut nubes ipsas penetrare, atque ad Eum pervenire valeant, cui ven­tus et maria obediunt, quique unus po­tens est facere ex procella auram, ex nubibus tranquillitatem et aeris temperiem, quamvis enim una pars illorum, qui po­pulorum gubernacula tenent, corde indu­rato in propositis suis pertinaciter perse­veret, ipsi populi tamen ubique terrarum pacem anhelant sciuntque ipsam donum Dei esse, assiduis precibus implorandum. Itaque publicas pro pace deprecatio­nes semel iterumque indictas denuo ite­randas, inflammandas et multiplicandas decernentes, mandamus ut in omnibus nostrae archidioeceseos templis et orato­riis, ad quae tempore Adventus fidelium turmae sub aurora confluere solent, die quidem 3. Decembris, quae est feria se­cunda post Dominicam I. Adventus, ce­lebretur coram SS. Eucharistiae Sacra­mento patenter exposito Missa votiva solemnis de Regina Pacis seu Magna Nostra Domina (cum Introitu tamen Ro­rate), in qua Gfl. 2 or. de SSmo Sacr. 3 de Spiritu S. — Cr. — Praef. et Te in concept, immaculata, — ult. Ev. Joannis, — coi. alb. — Actione autem Missae ad finem usque deducta, omnibus cernuis et in genua procumbentibus repetatur in ho­norem SS. Cordis formula consecrationis, alias iam a Nobis proposita. (Vide Cire, adioec. 1914. pag. 281.) Deinde ante benedictionem rite imper­tiendam addatur unum Pater et Ave pro Beatissimo Patre, qui tanta caritatis am­plitudine brachia pandit ad omnes popu­los, eosque benigna humanitate invitat, ut sepositis quibusvis affectibus immode­ratis, de pace tandem inter se concilianda agere atque reconciliationis dexteram porrigere velint. Eadem denique occasione memores simus oportet Regis quoque Apostolici, gloriosae memoriae Francisci Josephi I., qui bello vel maxime furente, ante annum vitam clausit multum moeroribus agita­tam, et mortem a Domino obtinuit finem­que christiano Principe dignam; addentes pro refrigerio animae eius pro comple­mento pariter unum Pater et Ave. Toto item tempore Adventus, post Missam Rorate orandum erit cum fide­libus unum Pater et Ave pro omnibus fratribus nostris, qui in acie campi glorio­siorem triumphis mortem pro patria in­venere et procul plerumque a suis, nec tamen obliti, in pace iam requiescunt. Mandamus denique, ut ad mentem Augustissimi Pontificis toto Adventus tem­pore, in omnibus Missis (quae non sunt de Requiem) usque ad vigiliam Nativit. Domini exclusive, sumatur ab omnibus in hac archidioecesi celebrantibus collecta de Spiritu s., adinstar orationis imperatae pro re gravi, caeteris interim orationibus, alias a nobis imperatis, ad tempus hoc omissis. Habetis Filii Dilectissimi, nostrae or­dinationis paginam, archipraesuleae pro­visionis testem, cuius monita et prae­scripta servantes, pergite fervidioribus una Nobiscum precibus Regem Pacificum, Magna Hungarorum Domina sequestra, interpellare ut dextera sua, quae toties nobiscum fecit virtutem, dextera quae ex-

Next

/
Oldalképek
Tartalom