Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

132 diligendam adducat; officiorum, ut ea ser­vet et servari praecipiat. Ceterarum re­rum scientia, ista si desit, inflat nec quic- quam prodest. Illud potius videamus, qualis in Apo­stolo praeparatio fuerit animi. Qua qui­dem in re tria sunt maxime consideranda. Primum ut se totum Paulus divinae vo­luntati dediderit. Vixdum enim, cum iter faceret Damascum, lesu Domini virtute tactus est, edidit illam Apostolo dignam vocem : Dcnnine, quid me vis facere P1 Nam promiscua illi statim coeperunt esse pro Christo, sicut perpetuo fuerunt postea, la­borare et quiescere, egere et abundare, laudari et contemni, vivere et mori. Non est dubium quin ideo in apoštolátu tan­tum profecerit, quod se Dei voluntati pleno cum obsequio permisit. Quare simi­liter ante omnia obsequatur Deo quisquis praedicator ad salutem animarum nititur; ut nihil quidquam sit sollicitus quos audi­tores, quem successum, quos fructus habi­turus sit: denique ut Deum dumtaxat, non se respiciat. Hoc autem tantum Deo obsequendi studium animum postulat adeo compara­tum ad patiendum, ut nullum fugiat labo­ris molestiaeque genus. Quod alterum in Paulo fuit insigne. Nam, cum de eo dixis­set Dominus: Ego ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati,2 ipse deinde aerumnas omnes tanta cum volun­tate complexus est ut scriberet: Supera- bundo gaudio in omni tribulatione nostra.2 Iam vero haec laboris tolerantia in prae­dicatore si emineat, cum quicquid humani in eo sit, abstergeat, ac Dei gratiam ei ad fructum ferendum conciliet, tum incre­1 Act., 9. 6. 2 Ibid., 9, 16. 3 2 Cor., 7, 4. dibile est quam eius operam christiano populo commendet. Contra, parum ad permovendos animos ii possunt, qui quo­cumque venerint, ibi commoditates vitae plus aequo consectantur, ac dum suas con­ciones habeant, nihil aliud fere attingunt ministerii sacri, ut appareat plus eos pro­priae servire valetudini, quam animarum utilitati. Tertio denique loco spiritum orationis qui dicitur, necessarium praedicatori esse intelligimus ex Apostolo; qui ut primum vocatus est ad apostolatum, Deo supplex esse instituit: Ecce enim orat.1 Etenim non copiose dicendo nec subtiliter disse­rendo aut vehementer perorando salus quaeritur animarum: qui hic consistat praedicator nihil est nisi aes sonans aut cymbalum tinniens.2 Id quo fit ut vigeant humana verba mirificeque valeant ad sa­lutem, divina est gratia: Deus incremen­tum dedit.2 Dei autem gratia non studio et arte comparatur, sed precibus impetra­tur. Quare qui parum aut nihil orationi est deditus, frustra in praedicatione ope­ram curamque consumit, cum coram Deo nec sibi nec audientibus quicquam pro­ficiat. Itaque, paucis concludentes quae hactenus diximus, his Petri Damiani ver­bis utamur: „ Praedicatori duo sunt per­maxime necessaria, videlicet ut sententiis doctrinae spiritualis exuberet, et religio­sae vitae splendore coruscet. Quod si sa­cerdos quispiam ad utrumque non sufficit, ut et vita clarus et doctrinae facultate sit profluus; melior est vita procul dubio quam doctrina . . . Plus valet vitae claritas ad exemplum, quam eloquentia vel urba­1 Act., 9, 11. 2 1 Cor., 13, 1. 3 Ibid., 3, 6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom