Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
133 nitas accurata sermonum . . . Necesse est ut sacerdos, qui praedicationis officio fungitur, et doctrinae spiritualis imbribus pluat, et religiosae vitae radiis splendeat: instar illius Angeli, qui natum Dominum pastoribus nuntians, et splendore claritatis emicuit, et quod evangelizare venerat, verbis expressit.“1 Sed, ut ad Paulum redeamus, si quaerimus quibus de rebus consuevisset praedicando agere, ipse sic omnia complectitur : Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi lesum Christum, et hunc crucifixum.2 Efficere ut lesum Christum homines magis magisque cognoscerent et quidem cognitione quae ad vivendum, non modo ad credendum, pertineret, hoc es*t quod omni apostoliéi pectoris contentione laboravit. Itaque Christi dogmata et praecepta omnia vel severiora sic tradebat ut nihil nec reticeret nec molliret, de humilitate, de abnegatione sui, de castitate ,de rerum humanarum contemptu, de obedientia, de venia inimicis danda, de similibus. Nec vero timide illa denuntiabat : inter Deum et Belial eligendum esse cui serviatur, utrique non posse : omnes, ut e vivis excesserint, tremendum manere iudicium; cum Deo non licere transigi; aut vitam aeternam sperandam, si universae obtemperetur legi, aut, si cupiditatibus indulgendo deseratur officium, ignem aeternum esse exspectandum. Neque enim Praedicator veritatis unquam putavit abstinendum ab huiusmodi argumentis propterea quia, ob corruptionem temporum, nimis dura viderentur iis, ad quos loquebatur. — Apparet igitur quam non probandi sint ii praedicatores, qui quaedam christianae doctrinae capita, ne 1 Epp. lib. I, Ep. I. ad Cinthium Urbis Praef. 2 I. Cor., 2, 2. fastidio sint audientibus, non audent attingere. Num medicus quisquam inutilia remedia dabit aegrotanti, quia is ab utilibus abhorreat? Ceterum inde probabitur oratoris virtus et facultas, si, quae ingrata sunt, ea grata dicendo reddiderit. Quae autem tractanda susceperat, quo modo Apostolus explicabat? Non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis} Quanti refert, venerabiles Fratres, hoc omnibus esse exploratissimum, cum videmus non paucos e sacris concionatoribus ita dicere ut Scripturas Sanctas, Patres Doctoresque Ecclesiae, theologiae sacrae argumenta praetermittant; nihil fere nisi rationem loquantur. Perperam profecto: neque enim in ordine supernaturali humanis tantum adminiculis quidquam proficitur. — At illud opponitur: praedicatori qui quae divinitus revelata sunt, urgeat, non haberi fidem. — Itane vero? Sit sane apud acatholicos: quamquam cum Gfraeci sapientiam, nimirum huius saeculi, quaererent, Apostolus tamen eis Christum crucifixum praedicabat.2 Quod si oculos convertamus ad gentes catholicas, in his ii qui alieni sunt a nobis, fere Fidei radicem retinent: mentem enim obcaecantur eo quod animi corrumpuntur. Postremo qua mente praedicabat Paulus ? Non ut hominibus, sed ut Christo placeret : Si hominibus placerem, Christi servus non essem? Cum animum gereret incensum caritate Christi, nihil quaerebat praeter Christi gloriam. 0 utinam qui in verbi ministerio elaborant, omnes vere lesum Christum diligant; utinam possint illa usurpare Pauli: Propter quem (lesum Christum) omnia detrimentum feci,4 et 1 Ibid., 2, 4. 2 I. Cor., 1, 22, 23. 3 Gal., 1, 10. 4 Philip., 3, 8.